III,93. Quinta feria 1
1. Quinta feria non habet introitum proprium. Sed quia 2 dominus ascendit 3 quinta feria et die dominica descendit, ideo communis est introitus istis duobus diebus A .
2. In quibusdam tamen ecclesiis cantatur: "repleatur os meum laude a B ".
3. Et quia per spiritum sanctum fiunt miracula, habetur in epistola, quod philippus multos claudos sanauit et spiritus immundos eiecit b et cetera, et "factum est gaudium magnum in ciuitate c ", quia per spiritum sanctum fiunt omnia ista.
4. Et ideo sequitur euangelium: "conuocatis ihesus discipulis suis dedit eis potestatem super omnia demonia d ", et post sequitur: "non feretis uirgam neque peram 4 e " et cetera, que non possunt fieri, nisi in habundantia 5 spiritus sanctus 6 habeatur 7 C .