III,49. De sabbato 1
1. | In sabbato uero ostenditur, quod dominus saluat per iusticiam et misericordiam. Vnde 2 epistola est de susanna sumpta 3 de daniele, que scilicet susanna sanata 4 est per iusticiam.
2. Euangelium uero est de muliere adultera, que sanata 5 est per misericordiam A .
3. Videns ergo ecclesia infirmitatem filiorum suorum petit se liberari per misericordiam in introitu dicens: "uerba mea a " et cetera 6 , de 7 quinto tono, quia sunt 8 uiginti quinque 9 dies a capite ieiunii 10 , qui faciunt quinquies quinque, uel propter quinque, que petuntur in collecta. Que est talis 11 : "presta, quesumus, omnipotens deus, ut qui se affligendo in carne ab alimentis abstinent, sectando iusticiam a culpa ieiunent b B ", id est a delectatione quinque sensuum, sicut daniel et 12 susanna et ioachim. Misericordiam enim non consequitur, qui sic non ieiunat.
4. Sequitur 13 uero uersus semiplenus: "rex meus et deus meus c ". Notandum 14 , quod aliquando dupliciter 15 uersus ponitur, aliquando dimidius, frequentius unus. Duplex uersus, ut in introitu defunctorum "requiem d ", uersus 16 : "te decet e " et cetera, "exaudi f " et cetera, quia oramus pro defunctis propter stolam corporis et anime, quas rogamus eis C . Sepius uero unus, quia ad unum tantum debemus nos uertere. Dimidius uero hic ponitur, quia qui misericordiam impetrant, suam imperfectionem debent in operibus confiteri. Psalmus 17 opus significat.
5. Post epistolam uero sequitur responsorium, quod sic ei respondet: quem 18 dominus liberat, nullus potest ei nocere. Igitur 19 : "si ambulem in medio umbre mortis non timebo mala 20 g 21 ".
6. Vmbra mortis est mors temporalis, quasi etsi transeam per mortem temporalem, non est timendum, ex quo deus adiuuat. Et sequitur uersus: "uirga tua et baculus tuus h " et cetera 22 , quia tribulationes domini 23 consolantur hominem bonum 24 . Dicitur autem pro defunctis, quia si deus eos adiuuat, non est timenda pena, quam habent. Est autem de primo tono, quia in solo deo ponenda est spes.
7. In euangelio uero ostendit se dominus auctorem 25 misericordie, cum dixit mulieri adultere: "uade et iam 26 amplius noli 27 peccare i ". Aliter non miseretur dominus. Hoc est: "memento, ut diem sabbati sanctifices j ". Iterum misericordia fuit ei, quando dixit: "qui 28 sine peccato est, primus in eam lapidem mittat 29 k ".
8. In offertorio petit similiter per misericordiam liberari, cum dicit: "gressus meos dirige l ", ad octauam resurrectionis D . Et ideo est 30 de uiii 31 tono, et fere omnia responsoria 32 et omnes antiphone 33 , introitus et communio 34 , que de beatitudine locuntur E .