Tract. VI, Cap.

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus VI

 

 

 

De iiia parte scilicet a quibus personis exercentur officia ecclesiastica et de indumentis earum

 

 

Consequenter dicendum est de uestimentis ministrorum, et qualiter adaptantur uestimentis sacerdotum ueteris legis. Sciendum ergo, quod pontifex ueteris testamenti habebat octo uestimenta siue ornamenta.

 

im

Primo lauabat se in lutere, et sic lotus, exodus xl circa principium, induebat se feminalibus, non moyses induebat eum, exodus xxuiii in fine. Per feminalia significatur abstinentia a coitu etiam licito, quia quando sacerdos in uice sua ministrabat, abstinebat se ab amplexu uxoris. Et quia huius continentia uoluntaria est et non ex precepto, moyses id est lex non induebat sacerdotem feminalibus.

 

iim

Secundum uestimentum, erat linea stricta, que bissina erat, et significat mundiciam carnis, iuxta illud ysaia lii circa fine: Mundamini qui fertis uasa domini.

 

iiim

Tercium erat baltheus, qui erat ex iiiior preciosis coloribus, uidelicet ex iacincto, purpura, bisso, coccoque bis tincto, exodus xxxix circa principium, et significat quattuor: Per bissum, qui de terra, significatur terra, per purpuram mare, quia est de pisce marino, per iacinctum, qui habet colorem celestem, aer, per coccum ignis. Quod cingebat se huius lintheo, significat, quod sacerdos debet instringere in se omnes malos motus, qui surgunt ex iiiior proprietatibus elementorum.

 

iiiim

Quartum erat cydaris siue thyara, et quia stringit caput, in quo sunt sensus, significat, quod sacerdos debet in se compescere delectationes sensibiles. hec quattuor uestimenta communia erant omnibus sacerdotibus.

 

um

Sed preter ista, habebat solus pontifex alia quattuor, quorum primum erat tunica iacinctina poderis, id est talaris, habens in extremitate interscalari modo tintinnabula et malogranata. Per quod iacinctina significat celestem uitam, | quam debent habere ministri ecclesie, per tintinnabulum predicatio, per malogranata exemplum bone uite, quo reficiuntur infirmi.

 

 

 

fol. 152va

uim

Secundum erat superhumerale, quod dependebat a posteriori et ab anteriori usque ad umbilicum et habebat duos lapides onichinos, unum in dextero humero, alium in sinistro, in quibus erat sculpta nomina xii filiorum israel, sex in uno, sex in alio; et significat bonam operationem ad imitationem patriarcharum.

 

uiim

Tercium erat rationale iudicii, quod ponebatur in pectore et erat quadrangulum factum de iiiior coloribus; et erant in eo scripta hec duo nomina: doctrina et ueritas; et erant ibi xii lapides in quattuor ordinis, in quibus scripta erant nomina xii filiorum israel; et significat scientiam et doctrinam, quam debent habere ministri ecclesie, maxime prelati.

 

uiiim

Quartum erat lamina aurea superposita thiare, in qua scriptum erat nomen domini tetragramaton, quod sonat principium uite, passionis; et significat lamina illa, quod ad maiestatem dei et claritatem omnia eterna referenda sunt.

 

 

De hiis uestimentis habetur exodus xxuiii per totum, et xxxix per totum, et leuiticus uiii circa principium.

 

 

Loco feminalium, nichil successit in uestibus nostrorum ministrorum. Iugem enim et perpetuam debent habere continentiam, quod non ministri ueteris testamenti. Sed loco linee stricte successit alba, sed amplior, quia amplior castitas uel mundicia in nouo testamento quam in ueteri.

 

 

Baltheo successit cingulum eiusdem significationis. Cidari mitra pontificalis, sed amplioris significationis, quia preter restrictionem sensibilium delectationum, significat per cornua scientiam duorum testamentorum.

 

 

Tunice iacinctine successit tunica subdiaconi, dalmatica diaconi, casula sacerdotis, strictior in subdiacono, amplior in diacono, et iterum amplior in sacerdote, secundum quod maioris et minoris perfectionis debent esse. Episcopus autem, quando celebrat in magnis sollempnitatibus, habet tunicam, dalmaticam et casulam, quia ipse debet habere omnimodam perfectionem.

 

 

Superhumerali successit amictus, qui super humeros portatur.

 

 

Rationali nichil successit, nisi quod episcopus, quando de nouo recipitur in ecclesia sua, ante pectus defert textum euangelii. Lamine auree nichil successit nisi crux et imitatio passionis christi uel id, quod facit acolitus in missa eleuando patenam.

 

 

Habet autem episcopus noster sandalia clausa ab inferiori, aperta a superiori, quia non debet habere affectum ad terram, sed tantum ad celum. Hoc ornamentum non habebant sacerdotes ueteris testamenti, quia illis promittebantur temporalia.

 

 

Habet caligas iacinctinas uel alteri colori propter rectitudinem operum et propter predicationem euangelii; unde apostolus ad ephesios ui post medium: Calciati pedes in preparatione euangelii pacis.

 

 

Habent omnes ministri manipulum stringentem sinistram. Dextram enim debent habere ad spiritualia et sinistram ligatam ad temporalia.

 

 

Habent et maiores ministri stolam, que significat iugum domini leue, et ligatur a dextris | et a sinistris, quod significat pacientiam.

 

fol.152vb

 

Explicit summa magistri willermi altisiodorensis de officiis ecclesiasticis.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va