Tract. III, Cap. 66

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 66

 

 

 

De iiia feria

 

 

Tercia feria est de passione, quia aperte querebant iudei christum interficere, quod ostenditur in euangelio illius diei, marcus xiiii in principio. Ecclesia ergo uidens per crucem esse salutem exclamat ante in introitu: Nos autem gloriari oportet et cetera, quod sumptum est ad galatas ui post medium. In cruce enim solutum est precium humani generis. Epistola de xio ieremie circa finem: Domine demonstrasti mihi et cognoui, idem est cum eo, quod dixit ysaias l circa medium: Dominus aperuit mihi aurem, unde sequitur: Et ego quasi agnus mansuetus et cetera. Euangelio est de ipsa passione christi, marcus xiiii in principio: Erat pascha et azima post biduum et cetera.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va