Tract. III, Cap. 57

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 57

 

 

 

De ua dominica xlme

 

 

Quinta dominica appellatur dominica passionis. Tunc enim incipit ecclesia cantare de passione domini hac ratione, quia sexta feria, qua dominus resuscitauit lazarum in bethania, multi iudei interfuerunt et uidentes miraculum uenerunt in ierusalem narrantes scribis et phariseis, que uiderant, et tunc in sabbato sequenti collegerunt pontifices et pharisei consilium, quomodo iesum proderent, iohannes xi circa finem et matheus xxui circa principium.

 

 

Et quia tunc tractatum est de passione christi, propter hoc in sabbato in uesperis incipit ecclesia officium de passione cantans alta uoce: Vexilla regis prodeunt, inuitans fatigatos in xlma: Venite ad uexillum crucis christi, qui dulcificat passiones et amaritudines nostras, quod significatum est in ligno proiecto in aquas marath, exodus xu circa finem.

 

 

Et notandum, quod in sexta feria, in qua dominus resuscitauit lazarum, fuit luna prima et ista fuit prima dies primi mensis. Sed in prima die primi mensis erectum est tabernaculum moysi in deserto, ut habetur in fine exodi capitulo xl ante medium; unde tali die uoluit dominus resuscitare lazarum, hoc est erigere tabernaculum corporis eius, ut ostenderet se esse illum, cuius precepto erectum est tabernaculum in deserto.

 

 

Et quia incipit officium de passione, ut ostendat ecclesia christum esse significatum per agnum, cantat in nocturnali officio: Isti sunt dies, quos obseruare et cetera, leuiticus xxiii circa principium.

 

 

Et notandum, quod, cum in officio passionis cantatur aliquid in primo tono, hoc fit propter singularitatem passionis christi, cum in secundo, propter duplicem contumeliam, factorum et uerborum, cum in tercio, propter triplices hostes, a quibus per trinitatem liberamur, cum in iiiito, propter quatuor brachia crucis, cum in quinta, propter quinque uulnera, cum in sexto, propter diem passionis et horam, cum in septimo, propter requiem, ad quam perue|nitur per passionem, cum in uiiio propter resurrectionem.

 

 

 

 

 

 

 

fol. 145rb

 

Introitus misse: Iudica me deus et discerne, psalmus xliius, in quo petitur fortitudo, que neccessaria est in passionibus. Et cantatur sine gloria.

 

 

In officio enim de passione non cantatur gloria, in responsoriis et introitu licet dicatur in ymnis et psalmis. Quia enim tractabatur tunc de passione domini. Tamen adhuc non patiebatur propter hoc in quibusdam tacetur gloria, in quibusdam non. Et quia patiebatur in linguis iudeorum, cum responsoria et introitus sunt de passione eius, propter hoc in illis subticetur gloria. Ipse enim abscondit se usque ad decimam lunam, et quia non patiebatur opere, psalmus uero significat operationem, propter hoc non tacet in psalmis. In ymnis uero non tacetur, quia proprie pertinent ad laudem trinitatis.

 

 

Sequitur epistola de ixo ad hebreos ante medium: Assistens pontifex et cetera, in qua ostenditur efficatia passionis, quare per passionem intratur in sancta sanctorum. Sed quia non intrant nisi illi, quia faciunt uoluntatem dei, sequitur graduale: Eripe me domine de inimicis meis doce me facere uoluntatem tuam, de psalmo cxlii Domine exaudi. Et uersus: Libera me, sumptus de psalmo xuii Diligam circa finem. Et sequitur tractus, qui propriissime dicitur tractus: Sepe expugnauerunt me et cetera, psalmus cxxuiiius.

 

 

Sequitur euangelium de uiiio iohannis circa finem de contumelia uerborum. Dicebant enim iudei domino: Samaritanus es tu ert demonium habes. Sed ecclesia ostendens se non consentire illis dicit in offertorio: Confitebor tibi domine et cetera, de psalmo xuiii Beati immaculati, ibi: In quo corrigit et retribue. Sequitur postcommunio: Hoc corpus,quod per uobis et cetera, lucas xxii circa principium, quam incipit ipse sacerdos in multis ecclesiis ad significandum, quod a summo sacerdote per passionem mutata sunt sacrificia ueteris legis in sacramentum corporis christi.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va