III,2. De quadruplici aduentu 1
1. Est autem quadruplex eius 2 aduentus: primus in carnem, secundus in mentem. De istis duobus habetur abacuc ii: "si moram fecerit, expecta eum, quia ueniens ueniet a " et cetera 3 . De secundo iohannis xiiii: "et ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus b ".
2. Tercius in morte cuiuslibet. Quartus ad iudicium. De tercio habetur 4 matthei xxiii 5 : "si sciret pater familias, qua hora fur uenturus 6 et non sineret perfodiri domum suam. Ideoque et uos estote parati, quia qua hora non putatis, filius hominis uenturus c 7 ". Et iterum: " si 8 in prima uigilia 9 uenerit", id est in puericia, "et si in secunda uigilia uenerit 10 ", id est in iuuentute, et cetera, "et ita inuenerit", scilicet 11 uigilantes 12 ", beati sunt serui illi d ". De quarta ysaie iii: "ueniet dominus ad iudicium cum senioribus 13 populi 14 sui e " et cetera 15 A .
3. Tamen ecclesia non celebrat nisi duos aduentus. Primum enim et secundum reputat 16 pro eodem. Ideo enim uenit in carnem, ut ueniat in mentem. Ideo dictum est: "ueniens ueniet f ". Veniens in carnem ueniet in mentem 17 . Propter hoc enim uenit in carnem, ut ueniret 18 in mentem. Et iterum, quia uterque misericordie est, et 19 tercius et quartus similiter habentur pro eodem, quia uterque iusticie est 20 ratione unius effectus.
4. Questio 21 . Quare autem celebrat ecclesia aduentus huiusmodi sub binario?
5. Solutio 22 . Vt in filiis suis generet amorem et timorem dei. Vnde in psalmo: "eleuamini porte eternales g " et cetera 23 . "Timor domini 24 sanctus, qui permanet in eternum h ", et amor ipsius, qui similiter durabit in eternum 25 . Vnde i corinthiorum 26 xiii: "caritas numquam excidet i ". Timorem autem debemus ei ut domino, amorem ut patri. Vnde malachie i 27 : "si ego dominus, ubi est timor meus, et si ego pater, ubi est amor meus 28 j ". Fides uite est christus in te 29 k .
6. Celebratur 30 autem aduentus 31 per quatuor 32 septimanas 33 . In prima specialiter de primo aduentu cantat ecclesia, in secunda et tercia de secundo, hac ratione, quia primum aduentum antiqui patres tantum expectauerunt, secundum uero et antiqui et moderni. In quarta uero septimana recolit ecclesia tempus, in quo dominus descendit in uentrem beate uirginis. Vnde tunc dicitur: "rorate celi desuper 34 , aperiatur terra l ", id est 35 36 beata uirgo, "et 37 germinet saluatorem m B "