III,58. Secunda feria 1
1. Secunda uero 2 feria 3 de cruce nostra et maxime de ieiunio, quia debemus crucifigere membra nostra cum uiciis et concupiscentiis.
2. Sed quia non potest homo ieiunare, nisi liberetur ab inimicis uisibilibus et inuisibilibus, scilicet 4 diabolo 5 , mundo et malis, quod 6 idem est, et morte, ideo in introitu petit liberari ab inimicis a . Et est 7 tercii toni 8 propter liberationem a triplici 9 inimico.
3. Epistola uero sequitur, in qua inuitamur ad ieiunium per exemplum niniuitarum 10 , qui ad solius ione 11 unicam 12 predicationem ieiunium indixerunt etiam iumentis, ut liberarentur a temporali subuersione. Quanto magis nos debemus penitenciam suscipere ad uocem ueri ione et apostolorum, ut a subuersione spirituali liberemur.
4. In responsorio 13 similiter petit liberari 14 ab inimicis et in uersu salutem: "deus in nomine tuo saluum me fac b ". Et est 15 tercii toni propter uirtutem trinitatis et liberationem a triplici inimico.
5. Postmodum sequitur euangelium, in quo dicit dominus scribis 16 et phariseis: "quid uultis me interficere c ", et loquitur 17 de resurrectione sua et ascensione et 18 spiritus sancti missione propter hoc, ut illi, qui sunt in cruce 19 , qui sustinent multa a malis sicut ipse dominus, semper habeant respectum ad fructum, et causa 20 : "ascendam in palmam et apprehandam 21 fructus eius d ".
6. In offertorio 22 petit liberari ab inimicis in anima: "domine conuertere et 23 eripe 24 animam meam e ". Et est 25 sexti toni, quia liberatio anime perfecta est liberatio.
7. Et post in communione 26 atribuit deo 27 liberationem suam: "dominus uirtutum 28 est rex glorie f ". Et est 29 tercii toni 30 , quia ille est deus trinitas 31 , qui liberat A .