III,91. Tercia feria post pentecosten 1
1. Et 2 quia spiritus sanctus non datur nisi per ministros ecclesie 3 , ideo in tercia feria 4 dicitur in persona prelatorum: "accipite iocunditatem glorie uestre a A ".
2. Et sequitur epistola: "cum audissent apostoli 5 b ". Et post sequitur 6 : "tunc imponebant 7 manus super illos c " et cetera, quia per impositionem manuum 8 dabant spiritum sanctum.
3. Euangelium uero concordat epistole: "qui non intrat per hostium d " et cetera. Non enim intrat 9 in ecclesiam 10 , qui non intrat 11 per eos, qui sunt hostium, scilicet per christum et apostolos. Heretici enim non dant spiritum sanctum, nisi in quantum conueniunt cum 12 ecclesia B .