III,99. Tercia dominica 1
1. Tercia causa est, quare inflammamur ad defendendum regnum nostrum 2 , consideratio beneuolentie dei, qua nos custodit et diligenter querit.
2. Vnde in 3 euangelio tercie dominice habetur: "quis ex uobis homo habens centum oues a ", id est angelos et homines, "et si perdiderit unam ex illis 4 b ", scilicet hominem, "nonne dimittit 5 nonaginta 6 nouem in deserto c ", id est 7 in celo, et cetera.
3. "Aut que mulier habens 8 dragmas decem d ". Ista mulier 9 est sapiencia eterna, que habebat decem dragmas, scilicet 10 angelos et hominem, "et amisit unam e ", scilicet hominem, in quo ymaginem suam depinxerat, "et accendit 11 lucernam f ", quando lucem 12 ueram 13 in hominem posuit uniendo 14 se ei. "Inuenta autem illa uocat 15 uicinas suas dicens: congratulamini michi 16 g " et cetera. Hoc est, quod dicitur in euangelio: "maius gaudium est in | celo super uno peccatore h " et cetera. Ecce, quanta est dei beniuolentia erga nos. Ista beniuolentia accendit in nobis caritatem.
4. Quia uero 17 ad eternas nuptias 18 non intrant superbi neque luxuriosi neque auari, ideo in introitu tercie dominice 19 dicit: "respice in me i " et cetera, et dicit: "uide humilitatem meam j ", contra superbiam, "et laborem meum k ", contra luxuriam, "quia unicus 20 et pauper sum ego 21 l ", contra auariciam.
5. Ideo in epistola monet nos petrus ad humilitatem dicens: "humiliamini sub potenti manu 22 dei, quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens 23 circuit querens 24 , quem deuoret m ".
6. Et quia tantam curam habet dominus de nobis, ideo in graduali inuitat nos ecclesia dicens: "iacta cogitatum tuum in 25 domino 26 n ".
7. Versus: "dum clamarem o " et cetera.
8. Alleluia: "domine, refugium factus es 27 p " et cetera 28 .
9. Offertorium: "sperent in te q ", quia de sperantibus in se curam habet.
10. Quia uero inuenitur quis, cum penitet, cum uero penitet, clamat, ideo sequitur communio: "clamabo r 29 A ".