Tract. IV, Cap. 5

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

IV,5. 〈De quatuor benedictionibus Marie〉

1. Fiunt 1 | ergo 2 quatuor festiuitates de beata uirgine secundum quatuor benedictiones, que in eius 3 salutatione continentur 4 .

2. Prima est: "aue maria, gratia plena a ", que competit prime festiuitati 5 , scilicet adnunciationi, quando eam angelus salutauit 6 et de spiritu sancto concepit facta plena gratia.

3. Secunda benedictio est: "dominus tecum b ", que secunde festiuitati competit, scilicet assumptioni 7 , quia tunc fuit cum domino, scilicet 8 cum filio suo, ut est dominus. Ante 9 enim non uiderat eum ita manifeste dominum.

4. Tercia benedictio competit natiuitati 10 , scilicet: "benedicta tu in mulieribus c ", quia tunc nata fuit 11 mulier sanctificata 12 in utero. Alia mulier non sanctificata fuit in utero 13 . Et ideo dicta est "castrum quoddam d " propter singularitatem 14 , sicut supra dictum est , quia numquam 15 demones castrum istud fregerunt.

5. Quarta benedictio quarte festiuitati competit, scilicet: "benedictus fructus uentris tui e ", quia tunc obtulit 16 illum 17 fructum in templo A .

Lesarten
1 Fiunt: sunt P2, T
2 ergo: igitur T
3 eius: ipsius P2, T
4 continentur: continetur T
5 competit prime festiuitati: prime festiuitati competit P2, T
6 salutauit: salutauerit T
7 scilicet assumptioni: om P2
8 scilicet: om T
9 Ante: aut T
10 natiuitati: ante t exp T
11 fuit: est P2, T
12 mulier sanctificata: P2, T, Dur ; om P1
13 Alia ... utero: P2, T ; om P1
14 singularitatem: P2, T, Dur ; firmitatem P1
15 numquam: ante non ill T
16 obtulit: optuluit P2
17 illum: benedictum add P2

Quellen
a aue ... plena: Luc 1,28
b dominus tecum: Luc 1,28
c benedicta ... mulieribus: Luc 1,28
d castrum quoddam: Luc 10,38
e benedictus ... tui: Luc 1,42

Rezeption
A Fiunt ... templo: Durandus, Rationale VII,vii,2-3,13-29 (CCCM 140B, p 35)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. IV, cap. 5, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t4c5

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 75v, 76r
Br 294v
C 93r
D 72v
G 143v
M 59v, 60r
O 148v
P1 73r
P2 127v, 128r
S 93r
T 221r
Tr 107v