III,114. Octaua decima dominica 1
1. Sequitur octaua decima dominica 2 . Debet se homo 3 ponere in nouissimo loco, ut ponatur in primo, sicut sunt prelati. Vnde in octaua decima dominica agitur de prelatis, | qui sunt in primo loco. Vnde euangelium est: "super cathedram moysi a 4 ".
2. Introitus uero est 5 : "da pacem, domine, sustinentibus te, ut 6 prophete tui b ", id est prelati, "fideles inueniantur c ", non infideles sicut scribe et pharisei.
3. Versus 7 : "letatus sum d ", id est ad nuptias ibimus, et ideo 8 letatus sum 9 , quia inuitati sumus ad nuptias.
4. Et pro pace habenda apostolus in epistola 10 agit gratias 11 de ephesiis, qui habent 12 fidem ueram 13 de istis nuptiis: "gratias ago deo meo semper 14 pro uobis e 15 ".
5. In responsorio uero 16 ostendit gaudium: "letatus sum f ". Et in alleluia hortatur 17 ad laudem: "laudate 18 dominum omnes gentes g ".
6. Euangelium est de 19 scribis et phariseis, qui infideles fuerunt, unde temptauerunt dominum dicentes: "quod 20 est mandatum h " et cetera 21 , et dominus dixit: "diliges 22 dominum deum tuum i 23 ". Et postea reprehendit eos de infidelitate dicens: "quid uobis uidetur de christo, cuius filius sit? Dicunt ei omnes dauid 24 . Et dixit eis: quomodo ergo dauid in spiritu uocat eum dominum dicens: dixit dominus domino meo j 25 ". Ergo christus dominus fuit dauid, aut quando erat dauid aut quando non erat 26 . Si quando erat dauid, sed christus adhuc non erat secundum quod homo, ergo erat deus. Si quando non erat dauid, ergo similiter deus erat, quia mortuorum non est dominus nisi deus k l . Et 27 reprehendit eos de infidelitate, quoniam 28 non credebant ipsum 29 esse deum.
7. Tales non debent esse prelati, sed sicut moyses, de quo habetur in offertorio: "sanctificauit moyses altare domino m ". Debent enim prelati offerre se 30 totos incensos et postea multas hostias. Vnde sequitur communio: "tollite 31 hostias n 32 ", et loquitur de 33 prelatis A .