VI,4. De tunica iacinctina 1
1. Postmodum sequitur de 2 tunica iacinctina, que erat proprie 3 summi pontificis, in qua dependebant 4 tintinnabula et mala granata 5 . Per tintinnabula uox predicationis, per mala granata 6 exemplum bone uite uel uoluntas martirii a , quia granis huius reficiuntur infirmi A .
2. Huic respondet casula siue tunica uel dalmatica, que significant 7 uestem nuptialem, quam omnes ministri tenentur habere. Omnes enim debent esse celestes.
3. Eius color, scilicet celi 8 , erat in tunica iacinctina, id est pro celestibus seruire b , sed non equaliter, immo 9 minus 10 subdiaconus, unde manicas habet strictas. Magis diaconus, unde habet magis latas. Et magis sacerdos B , unde etiam magis est expeditus nichil habens, quod stringat eius manus 11 , quia pro celestibus omnia debet dare. Caritas enim ipsius debet protendi etiam usque ad inimicos c C . Et etiam debent esse contemplatiui, quod significatur 12 in colore iacincti.