IV,9. De angelis 1
1. Post beatam uirginem et crucem ueneratur ecclesia angelos et facit festum de angelis.
2. Et sunt due rationes speciales ad hoc. Prima est, quia ministrant nobis. "Omnes enim administratorii sunt 2 spiritus propter eos, qui capiunt hereditatem salutis a ", sicut habetur in epistola ad hebreos 3 .
3. Secunda ratio est, quia pugnant pro nobis contra malos angelos, nec permittunt nos temptari supra id, quod possumus 4 . De hac pugna habetur apocalipsis xii 5 : "factum est prelium in celo b " et cetera. Hoc bellum maxime erit 6 tempore antichristi, et in morte martirum fuit et etiam semper est. "Et eiectus est draco", id est diabolus, "de celo", id est de celestibus hominibus, "et deiectus est 7 c " in corda malorum hominum.
4. Huius autem belli princeps est michael, et ideo precipue sit ei festum, quamuis sit de ultima gerarchia, de inferiore 8 scilicet ordine.
5. Sunt 9 nouem ordines angelorum 10 : angeli, archangeli, troni, dominationes, uirtutes, principatus, potestates, cherubin et seraphin d . Quamuis 11 enim omnes mittantur, unde dictum est: "omnes sunt administratorii spiritus e " et cetera 12 , in ysaie ui habetur, quod missus est unus ad eum de seraphin f et cetera, tamen raro 13 mituntur, unde daniel: "milia milium ministrabant ei et decies centena milia assistebant ei g ".
6. Eorum | uero, qui mittuntur, princeps est michael, qui fuit princeps ecclesie iudeorum 14 h , ut habetur in 15 daniele, modo uero christianorum. In iudeis enim fuit aliquando ecclesia, que modo est 16 in christianis A . Michael uero interpretatur quis ut deus i , quasi pauci sunt similes deo 17 . Et illos seruat michael.
7. Gabriel uero interpretatur fortitudo dei, qui 18 adnunciauit 19 aduentum domini 20 , per quem diabolus uictus est 21 j .
8. Raphael uero medicina dei k , quia sanauit tobiam et mittitur ad sanandum l . Hec sunt nomina personalia angelorum. Alia sunt ordinum B . Ampliora uero 22 inueniuntur personalia in sacra scriptura.
9. Prima ergo causa, quare festum est illud 23 principaliter beati micaelis, quia est princeps ecclesie.
10. Secunda ratio est, quia ipsemet fundauit ecclesiam et consecrauit altare. Vnde dicitur: "stetit angelus iuxta 24 aram templi m ". Hoc fuit in gargano monte. Postea uero reuelauit hoc 25 omnibus epicopis, scilicet 26 illius regionis, ut sic 27 homines uenerantes angelos perueniant ad consortium angelorum n .
11. Et eadem de causa in diebus dominicis et in 28 festis nouem lectionum nouem psalmi 29 , nouem lectiones et nouem responsoria cantantur, ut per cantum istorum perueniamus ad consortium nouem ordinum angelorum 30 , quorum proprium 31 est cantare 32 .
12. Congaudendo 33 ergo angelis 34 dicit ecclesia in introitu: "benedicite o " et cetera. Et quia angeli laudant, et nos debemus similiter 35 laudare. Vnde sequitur uersus, ibi 36 : "benedic, anima mea, domino p ".
13. Sequitur epistola de apocalipsi: "significauit deus, que oportet fieri cito" et cetera 37 , "loquens per angelum seruo suo iohanni q " et cetera. "Iohannes 38 septem ecclesiis, que sunt in asia 39 r ". Per septem spiritus, quantum ad intelligentiam, que ad hunc diem pertinet, uniuersitas angelorum intelligitur s . Per septem enim dies currit uita presens.
14. Sequitur responsorium: "benedicite t " et cetera 40 .
15. Versus: "benedic u ", sicut prius .
16. Alleluia: "in conspectu angelorum psallam tibi v ". Dicit ecclesia, quia angeli 41 parati sunt deferre orationes nostras. Semper enim nobis astant et inspiciunt 42 et ascultant 43 . Vnde cantica: "que habitas in ortis, amici w ", id est angeli, "ascultant te x ". Bernadus 44 : illos compassio, scilicet bonos angelos 45 , illos, scilicet malos, passio inuidie cogit, ut semper in nos aspiciant y .
17. Et sequitur euangelium, in quo fit mentio 46 de angelis. De paruulis 47 ibi dicitur: "amen, amen, dico uobis, quia angeli eorum uident faciem patris mei 48 z ".
18. Quod 49 uero parati sunt deferre orationes nostras, ostenditur in offertorio: "stetit angelus iuxta aram templi" et cetera, "et data sunt ei incensa multa", id est orationes accense 50 51 igne caritatis, "et ascendit fumus aromatum", id est orationum, "in conspectu domini de manu angeli aa ".
19. In communione applaudit 52 ecclesia: "benedicite ab ", sicut prius C .