Tract. III, Cap. 48

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 48

 

 

 

De uia feria

 

 

Sexta feria est de saluatione per crucem. Vnde introitus: fac mecum signum in bonum, de psalmo lxxxu Inclina. Signum id crux est. Epistola similiter est de | cruce. Est enim de xxo numerorum ante medium, ubi percussit bis moyses silicem, et egresse sunt aque largissime. Et illa bina percussio significat duo ligna crucis, qua percussus fuit petra christus, et fluxerunt aque doctrinarum et gratiarum, de psalmo lxxuii Attendite. Euangelium est de samaritana, quod habetur iohannes iiii circa principium, in quo ostenditur alie infirmitates christi, quas assumpsit pro nobis. fatigatus enim fuit ex itinere et cetera.

 

 

fol. 144va

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va