III,72. De die pasche 1
1. Sequitur de die sancto pasche. Et notandum, quod non celebrat ecclesia pascha eo tempore, quo iudei decima quarta luna primi mensis, sed in die resurrectionis domini, que semper est post. Et hoc 2 est causa 3 : ne uideatur iudaizare et figuris iudaicis adherere 4 , in temporibus et annis confidere.
2. Secunda uero causa est 5 , quia die dominica datum fuit manna 6 a domino, per quod significatur 7 eucharistia panis angelorum "habens in se omne 8 delectamentum et omnis saporis suauitatem a ", sapientie xui 9 10 . Exodi xui 11 : "die sexta 12 parent, quod inferant, et sit duplum, quam quod inferre solebant per singulos dies b ". Et hec 13 est dies ueneris, et ita dies dominica fuit, in qua datum est manna.
3. Tercia causa est, quia preceptum est comedere cum azimis agnum 14 . Et hoc dicit etiam apostolus: "in azimis sinceritatis et ueritatis c ", id est cum puro affectu et puro intellectu. Et hoc est in nouitatem uite 15 . Christus uero mortem nostram moriendo destruxit et uitam 16 resurgendo reparauit. Et ita patet, quod in die resurrectionis debemus comedere agnum, quia tunc incipit nouitas uite nostre et azima sinceritatis et ueritatis 17 .
4. Quarta causa est, quia non possumus celebrare pascha nostrum cum iudeis, quia tunc immolatus est agnus 18 . Sed incipit immolatio eius 19 in sequenti die, et 20 tunc est tempus luctus, nec tempus est 21 22 sollempnizandi 23 . Et ideo dimittit ecclesia hoc usque ad tempus sollempnitatis, quia debet fieri cum sollempnitate, sicut dictum est.
5. Quinta causa est, quia cum christo uult ecclesia celebrare pascha suum. Triplex enim pascha fecerunt iudei: primum in ramesse, quod interpretatur commotio tinee d . Per hoc significatur primum 24 pascha spirituale, id est 25 transitus de uiciis ad uirtutes 26 . Per tineam enim peccatum intelligitur. Sicut enim tinea consumit uestimentum inperceptibiliter, sic peccatum animam. Quando autem commouetur 27 peccatum per penitenciam in nobis 28 29 , fit iste transitus.
6. Secundum pascha fuit in syna, quod interpretatur mensura 30 e , per quod significatur secundum pascha spirituale, scilicet transitus de uirtute in uirtutem, per quod restituitur homini sua mensura atingenti 31 usque ad celestia 32 . Iste transitus fit, quando transimus de uirtute in 33 uirtutem. Tunc enim accedit ad mensuram suam homo, factus est enim, ut 34 sit socius angelorum.
7. Primum pascha non potuit celebrare christus, quia peccatum non fecit, nec inuentus est 35 dolus in ore 36 eius f . Neque secundum, quia fuit ei datus spiritus non ad mensuram, a tempore natiuitatis sue.
8. Tercium pascha fuit 37 in galgala 38 , quod interpretatur reuelatio. Istud pascha fit 39 , quando nos transimus de mundo ad patrem quasi transitus de mundo ad 40 celum, et reuelantur nobis omnia, | que modo 41 credimus. Hoc pascha celebrauit christus per resurrectionem 42 ; semper post decimam quartam lunam primi mensis, quando crescunt dies post equinoctium 43 uernale, quando incipiunt dies esse maiores noctibus, quia uirtutes in nobis debent crescere 44 45 .
9. Sexta causa est, quia de primo pascha 46 uel de 47 secundo non est multum gaudium, sed de tercio, quia, ut dicitur 48 secundo regum xuiii: "non glorietur eque accinctus sicut discinctus g A ".
10. Incipit ergo ecclesia inuitatorium 49 : "alleluia, surrexit h " de 50 quinto tono propter quinque apparitiones domini in die illo 51 B : primo marie magdalene, secundo duobus ad monumentum currentibus, tercio petro, quarto discipulis euntibus in emaus 52 , quinto discipulis, qui erant in domo C , quando illi discipuli redierunt. Vel 53 propter quinque sensuum reparationem, que fit per resurrectionem, similiter et tota 54 ebdomada. Vel cum triplici alleluia in quibusdam ecclesiis, de 55 septimo 56 tono 57 propter quietem 58 , que datur in resurrectione, xiiii apocalipsis 59 : "amodo iam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis i 60 ".
11. Et est inuitatorium, ut inuitet nos ad festum 61 , quia "uie syon lugent eo, quod non sint, qui ueniant ad sollempnitatem j ", unde 62 inuitatorio indigemus.
12. Non dicitur autem hymnus in quibusdam ecclesiis, quoniam 63 in resurrectione non cantabimus hymnos 64 huiusmodi, sed "in plateis ierusalem 65 cantabitur alleluia k ", tobie penultimo. Vel ideo loco hymni cantatur alleluia D in uesperis, quia adhuc sumus in labore uel adhuc in spe nostre resurrectionis, utitur ecclesia hymnis 66 .
13. Prima antiphona: "ego sum, qui sum l ", primo tono. Mane prima sabbati surgens dei filius.
14. De tonis 67 . Et est doctrina 68 generalis, si 69 antiphona uel responsorium uel introitus cantatur. Secundo tono propter duplicem stolam 70 hoc fit. Si in 71 tercio tono, hoc est, quia trinitas resurrectionem operatur. 72 si quarto 73 , propter quatuor dotes corporis 74 . Si quinto, propter quinque sensuum 75 reparationem. Si 76 sexto, propter perfectionem. Si septimo 77 , propter quietem 78 . Si octauo, propter gloriam resurrectionis, que dabitur in octaua etate.
15. Quia uero 79 uirtute trinitatis facta est resurrectio, propter trinitatem, in qua est perfectio, tres lectiones dicuntur tantum. Et 80 quia "soror nostra paruula est et ubera non habet m ", quia baptizati non indigent labore "quasi modo geniti infantes n E ".
16. Primum responsorium: "angelus domini o ", tercii toni. Secundum est 81 : "angelus domini p ", sexti toni 82 propter perfectionem, quia senarius perfectus est 83 numerus 84 . Tercium responsorium est 85 : "et ualde mane q ", primi toni. Alibi in aliis ecclesiis: "dum transisset sabbatum 86 r ", quarti toni 87 , propter quatuor dotes.
17. Legitur autem euangelium 88 marchi, qui habet figuram leonis, et leo fuit 89 christus resurgendo, et quia 90 secundum ordinem leguntur euangeliste F matheus in uigilia, marchus in 91 die secundo 92 et tercio 93 , quarto die luchas 94 et quinta die 95 iohannes s .
18. Postea fiunt representationes uisibiles, quia "segnius irri|tant animum demissa per aures t " et cetera, "quam que sunt oculis subiecta tui fidelibus u 96 ". Moderate uero, ne istrionum ioculationibus uideatur ecclesia consentire.
19. Ad primam non 97 dicitur hymnus ratione, que dicta est , nec "quicumque uult H ", quia tunc desinet fides, quando fidei succedet 98 perfecta 99 cognitio.
20. Nec fiunt peticiones, obsecrationes et postulationes, quia dicit dominus in iohanne: "in illa die 100 non rogabitis michi quicquam v ".
21. Nec dicitur capitulum, quod est sententia summatim conprehendens anime refectionem 101 , ne 102 post longam 103 psalmodiam homo 104 tedio afficiatur 105 , et confortat fessos, sicut electuarium confortatio est 106 membrorum, quia ibi non erit 107 aliquod tedium.
22. Neque responsorium dicitur in horis 108 , quia responsorium in horis 109 respondet capitulo, in missa respondet epistole, in matutinis lectionibus respondet 110 I .
23. Postmodum fit processio, que significat processionem apostolorum, qui iuerunt 111 in galileam, ut uiderent 112 dominum. Galilea enim transmigratio interpretatur. Ad hoc est 113 , quod deum uideamus, oportet transmigrare 114 de uiciis 115 ad uirtutes siue proficisci de uirtute in uirtutem J , ut uiderent dominum in monte, quem constituit illis 116 ihesus, id est in fide, que figuratur per montem abaurim 117 , in quo dominus fecit ascendere moysen, ut uideret terram promissionis w . Et ita constituit fieri 118 ihesus in ueteri lege. Vidit autem moyses terram et non intrauit 119 , quia lex neminem ducit ad perfectum. Sed iosue introduxit eos, per quem ihesus significatur, qui introducit fideles in ueram terram promissionis.
24. Propter istam processionem fiunt omnes processiones per annum. In die dicta, ut uideamus dominum in galilea 120 , in transmigratione de uirtute in uirtutem. Processio enim nostra significat, quod debemus transmigrare de uiciis ad uirtutes et 121 de uirtute in uirtutem. Dies enim dominica est dies resurrectionis, annuntiationis 122 , natiuitatis et spiritus sancti missionis K .
25. Questio 123 . Sed queritur nunc 124 , ad quid dictum fuit eis, ut 125 irent in galileam ad uidendum dominum, cum eadem 126 die eum uiderint 127 in ierusalem.
26. Ad hoc dicimus, quod 128 dicitur maxime propter allegoriam, licet ad litteram est 129 factum. Sic enim allegorice 130 transmigratio illa significat transmigrationem de iudeis ad gentes, in qua maxime uidetur christus. In hoc enim apparet 131 maxime christi deitas, quod totus mundus ad predicationem famulorum suorum credidit. Dixerunt enim apostoli iudeis: "quia uerbum dei repulistis et indignos uos 132 fecistis, ecce, conuertimur ad gentes x L ". Augustinus: "ualde cecus est 133 , qui offendit ad lapidem, qui replet totam 134 superficiem 135 terre y ".
27. Post processionem sequitur missa. Et incipit precentor loco magni 136 precentoris, id est christi: "resurrexi et adhuc tecum sum 137 z " et cetera 138 , qui christus erit precentor, quia post ipsum et ad eius simulitudinem laudabunt alii 139 deum. "Et adhuc tecum sum aa ", in hoc notatur eternitas, in qua semper est cum patre M .
28. De 140 kirieleison et de 141 "gloria in excelsis" non oportet repetere.
29. Postmodum sequitur epistola: | "expurgate uetus fermentum ab ", id est abicite uetustatem a uobis et hoc est 142 : "ite in galileam ac " de uiciis ad uirtutes 143 , de uirtute in uirtutem "sicut estis azimi ad ", id est esse debetis uel estis per baptismum. Et quare? "Etenim 144 pascha nostrum immolatus est christus ae ", coctus est agnus et paratus, "itaque 145 epulemur af ", et determinat, quid sit agnus, cum dicit 146 : "christus autem pascha nostrum ag ", id est agnus est 147 paschalis et festum paschale.
30. Et alia 148 ratione est ipse pascha, quia per ipsum et ab ipso et ad ipsum est nobis transitus predictus: "non in fermento ueteri neque in fermento malicie ah ", id est male uoluntatis, "et nequicie ai ", id est praue intelligentie. Nequam enim est, qui de deo male intelligit, id est non quid 149 150 est, id est nichil est 151 , "sed in azimis sinceritatis et ueritatis aj ", id est in puro 152 affectu et 153 intellectu 154 , in 155 sinceritate caritatis 156 et puritate fidei. Sed etiam plus dicit ueritas quam fides. Comprehendit enim sapientiam et intelligenciam N .
31. Et sequitur graduale, quo utitur ecclesia propter 157 nos, qui non habemus 158 adhuc resurrectionem nisi 159 anime et expectamus resurrectionem corporis et 160 , bene competit: "hec dies, quam fecit dominus, exultemus et letemur in ea 161 ak ", et quia 162 letando et exultando 163 itur in paradisum 164 et cum dolore 165 et angustia itur ad 166 infernum, et cum maxima afflictione, quia "non est pax 167 inpiis, dicit dominus al ". Sed bonis est 168 iocunditas, pax et quies maxima propter spem gloriose resurrectionis O .
32. Postmodum sequitur alleluia, cantus angelicus: "pascha nostrum immolatus est christus am ", quia ipse est 169 panis 170 angelorum, in quem angeli desiderant prospicere etiam in quantum est homo 171 P .
33. Postea sequitur euangelium: " maria 172 magdalene et maria iacobi et salome emerunt aromata 173 an " et cetera 174 . Similiter oportet nos emere 175 aromata bona uoluntate: "uenite, emite absque argento et absque ulla commutatione uinum 176 et lac ao ", hec sunt 177 aromata uirtutum, quibus inungitur 178 deus 179 , quia delicie sunt ei esse cum filiis hominum.
34. Et 180 in matheo 181 habetur 182 de angelo, quod "aspectus eius erat 183 sicut fulgur et uestimenta sicut nix ap ". Per hoc notatur 184 , sicut dicit gregorius, quod deus 185 in iudicio terribilis 186 apparebit reprobis et blandus iustis aq , hoc 187 una facie. Hoc enim erit ex diuersitate 188 conscienciarum.
35. Et ideo, quia erit terribilis reprobis 189 , ne nimis exultemus de resurrectione, sequitur offertorium 190 : "terra tremuit 191 ar ".
36. Et post 192 in communione 193 ortatur filios suos ecclesia, ut cum fide ueniant ad communionem: "pascha nostrum as " et cetera Q .
37. Omnes autem illi 194 septem dies sunt quasi una dies R . Et semper agitur de resurrectione ad ostendendum, quod per septem dona spiritus sancti uenitur ad 195 resurrectionem, uel pocius quia in tota uita ista 196 , que currit per septem dies, debemus 197 anelare ad gloriam resurrectionis et aspirare 198 , quantum possumus, sicut pascha in ueteri testamento per septem dies celebrabatur et 199 scenofegia, id est fixio tabernaculorum at .
38. Omnia enim, que hic 200 facimus 201 , debemus facere 202 , ut figamus 203 in celo tabernacula nostra, id est corpora, quod erit 204 per gloriam immortalitatis, ut 205 ille, qui crucifixus 206 est, ostendat suam deitatem, cum dicit: "ego sum, qui sum 207 au ", et se esse illum, qui | dixit moysi: "qui est 208 , misit 209 me ad uos av ", exodi iii S . Et facte sunt domini diuerse apparitiones 210 ad confirmandam fidem in nobis 211 . Et 212 dicuntur psalmi dominice diei 213 , quia illi septem dies sunt quasi una dies dominica propter 214 laborem 215 , unde dicit ecclesia magnos 216 psalmos: "confitebor aw " scilicet 217 , "diligam te ax ", "deus, deus meus, respice in me ay ", his septem diebus 218 219 , quia "soror nostra paruula est et ubera non habet az ba ", sicut dictum est .