Tract. III, Cap. 71

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,71. De uigilia pasche 1

1. Sequitur de sabbato sancto 2 pasche, quod dicitur sanctum sabbatum propter baptismum 3 , quod fit in illa die, quia consepulti sumus christo 4 in baptismo 5 . Et ideo ter immergitur A puer in aqua 6 baptismi, quia tribus diebus et tribus noctibus fuit dominus in corde terre. Submergitur baptizatus, ut nichil uetus appareat in eo, | sed omnia noua, quia, sicut christus mortuus est et resurrexit, ita et ipse a .

2. Secunda causa est, quia 7 baptismus partim a passione, partim a resurrectione uim suam accepit: a passione ablutionem a peccato, a resurrectione uero 8 innouationem gratie 9 .

3. Tercia ratio est, quia dominus tunc liberauit 10 antiquos patres a carcere infernali. Ysaias: "habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis 11   b   12   C ".

4. Silet autem ecclesia in illa die, ut dictum est 13 , usque ad nonam horam 14 . Et tunc congregatur ad officium celebrandum 15 , quando apropinquat resurrectio D .

5. Et incipit 16 a benedictione cerei. Cereus benedictus 17 idem significat quod columpna ignis, que precedebat in nocte filios israel, et columpna nubis, que precedebat 18 in die. Columpna 19 quidem ignis de nocte illuminans et columpna nubis in 20 die refrigerans 21   E . Cereus est 22 super columpnam existens. Ad litteram christum hominem significat, qui in hac nocte nos illuminat et refrigerat ab incentiuo uiciorum, de quo in ecclesiastico: "et tronus meus in columpna nubis c   F ".

6. Incipit autem sic illa benedictio: "exultet iam angelica turba 23 celorum 24   d " et cetera. De hoc enim est exultatio, quod traxit 25 suos de inferno et de uictoria ipsius: "ascendit enim super occasum dominus e   H ".

7. Et benedicitur a diacono 26 presente presbytero uel episcopo, qui 27 habet secundum ordinem benedicere 28 . Quia uero sexus muliebris 29 annunciauit gaudium resurrectionis, scilicet 30 maria magdalene, unde dicta est apostolorum apostola 31 , et hoc ut mulier, que fuerat inicium 32 perditionis, esset inicium 33 redemptionis f .

8. Incensum 34 uero, quod apponitur in similitudinem crucis, significat aromata, que mulieres emerunt, ut inungerent 35 crucifixum J . Et ostendit ecclesia se illam deuocionem habere in aromatibus uirtutum K , de quo incenso dicitur in benedictione illa: "suscipe, domine, hoc sacrificium uespertinum g ". Emerunt enim mulieres 36 aromata in uespere sabbati, quia sabbato siluerunt 37 propter festum sabbati L .

9. Postea secuntur lectiones, in quibus instruuntur 38 baptizandi. Et sunt ille lectiones 39 sine titulis ad ostendendum, quod sine signo christi adhuc sunt baptizandi. Tituli enim signa sunt.

10. Prima est: "in principio creauit deus celum 40   h " et cetera. In hoc instruuntur baptizandi, ne credant manicheis, qui dicunt 41 omnia ista uisibilia creata esse a rege tenebrarum M . "Et spiritus domini ferebatur super aquas i " baptismi. In aquis enim remanerent 42 pisces, id est 43 curiosi. Aues uero, id est baptizati, uolant ad celestia N . Et nullum sequitur canticum, quia homo non laudauit deum, quando factus fuit, sed peccauit O .

11. Secunda lectio est: "factum est in uigilia matutina j ", de submersione egiptiorum, id est peccatorum in 44 mari ru|bro, id est in baptismo. Vnde unus 45 ex eis non remansit 46 nec 47 paruum nec 48 magnum 49 peccatum, hoc autem fit in baptismo, quod non contingit in penitencia.

12. Et sequitur primum canticum, scilicet 50   P : "cantemus domino 51   k " et cetera. Quamdiu 52 enim homo in peccato est mortali 53 non potest laudare deum, quia "non est speciosa laus 54 in ore peccatoris l ", ecclesiastici xu 55 . Cum uero liberatus est, potest cantare primum canticum, scilicet de liberatione sua, domino Q .

13. Tercia lectio est de ysaia: "apprehendent septem mulieres uirum unum in die illa 56   m ", que significant septem dona 57 , que dantur in baptismo R . Et dicitur postea: "si abluerit dominus sordes filiarum syon n ", ecce, ablutio peccati S   o .

14. Et sequitur canticum lugubre per 58 contrarium: "uinea facta est dilecto meo 59 in cornu filii olei 60   p ", quia "quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena q ?" Et canticum, quod pertinet ad baptizandos 61 : "sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum r " et cetera 62 . Et 63 notat ibi desiderium eorum s .

15. Postmodum sequitur letania septima propter septem dona, que dantur in baptismo 64   65 . Postmodum quinta 66 , quia 67 sanguis christi per quinque uulnera effusus dat effectum baptismo, et hoc euntibus ad baptismum. Redeuntibus uero de baptismo terna 68 cantatur letania, quia in fide trinitatis baptisma consecratum est U .

16. In fine uero letanie 69 fiunt peticiones: "propicius esto 70 , parce nobis, domine". Et etiam obsecrationes: "per natiuitatem tuam libera nos, domine", et 71 postulationes: "peccatores te 72 rogamus, audi 73 nos V " et cetera, sicut dicit apostolus t .

17. Missa uero incipit sine introitu ad significandum, quod 74 caput nostrum in silentio est W .

18. Et dicitur kirieleison nouies, ut possimus peruenire ad nouem ordines angelorum. Quia uero resurrectio christi propinqua est, dicitur cantus angelicus X : "gloria in excelsis deo", et propter baptizatos, quia qui renouatus est dei gratia, cantare potest 75 cum angelis Y   u .

19. Sequitur autem epistola, in qua apostolus instruit baptizatos: "si consurrexistis cum christo, que sursum sunt, querite et sapite non, que supra terram v ".

20. Et sequitur alleluia sine graduali ad 76 significandum, quod caput nostrum quiescit. Vbi enim est quies, ibi non est motus. Vbi uero non est motus 77   78 , non est ascensus de gradu in gradum Z : "confitemini domino w " et cetera, quia 79 misericordia data est in baptismo. Et cantatur tono octauo propter resurrectionem 80   AA .

21. Sed quia adhuc magnus labor restat baptizatis, ideo sequitur tractus. Et quia laus 81 dei in presenti in tractu 82 laboris et miserie est 83 , inuitantur omnes ad laudandum: "laudate dominum omnes gentes x   y ". Octauo tono 84 similiter 85 canitur.

22. Sequitur 86 euangelium mathei de resurrexione.

23. Non dicitur 87 offertorium nec postcommunio, nec "pax domini" dicitur, nec datur pacis osculum, quia nondum surrexit 88 , qui dat nobis, quod possumus 89 offerre AC , quia dicit 90 : "data est michi potestas in celo et in terra z ", et qui dat nobis, quod communicemus AD , et qui | dixit in die resurrexionis 91 discipulis: "pax uobis aa   AE ". Et ideo etiam non datur pacis 92 osculum AF .

24. Postmodum inter cenandum 93   94 , dum sacerdos communicat, cantatur officium uespertinum ratione supradicta .

Lesarten
1 De uigilia pasche: om P2, T
2 sabbato sancto: sancto sabato P2, T
3 baptismum: baptisma P2, T
4 christo: christus T
5 in baptismo: P2 ; in per baptismus P1, T
6 aqua: aquam P2, T
7 quia: quod P2
8 uero: habet add T
9 innouationem gratie: gratie innouationem T
10 dominus tunc liberauit: tunc liberauit dominus T
11 lux ... eis: P2, T ; om P1
12 eis: post et cetera P1
13 in ... est: ut dictum est in illa die P2, T
14 ad nonam horam: ad horam ixam P2, T ; in horam decimam Dur
15 celebrandum: e celebrat corr T
16 incipit: incipitur P2
17 benedictus: om P2
18 precedebat: e precedit corr T
19 Columpna: colupna P1
20 in: de T
21 refrigerans: T, Dur ; fulgens P1, P2 ; refulgens P2
22 est: enim P2, T
23 turba: tuba P2
24 celorum: ante uicorum expunxit T
25 traxit: extraxit P2, T
26 diacono: qui habet qui habet secundum ordinem (!) add P2 ; qui habet secundum ordinem T
27 qui: et etiam ante add P2, T
28 secundum ordinem benedicere: hoc P2, T
29 muliebris: om P2, T
30 scilicet: om P2, T
31 apostola: ante e expunxit T
32 inicium: nuncium T
33 esset inicium: inicium esset P2 ; nuncium esset T
34 Incensum: incensus T
35 inungerent: ungerent P2, T
36 mulieres: om P2, T
37 siluerunt: om (uacat) T
38 instruuntur: ex inistruuntur corr T
39 Et sunt ille lectiones: om P2, T
40 celum: et terram add P2, T
41 dicunt: credunt P2
42 remanerent: remanent P2, T
43 id est: et T
44 in: et P2
45 unus: om P2, T
46 remansit: remanet P2, T
47 nec: neque P2
48 nec: neque P2
49 nec ... magnum: nec magnum neque paruum T
50 scilicet: om P2, T
51 domino: gloriose add P2 ; gloriose enim T
52 Quamdiu: quam diu P1
53 mortali: om P2, T, Dur
54 laus: laurum T
55 ecclesiastici xu: om P2, T
56 in die illa: om P2, T
57 dona: spiritus sancti add T
58 per: ante con expunxit P2
59 dilecto meo: dilectio mea P2, T
60 filii olei: olei filii P1
61 baptizandos: baptizatos T
62 et cetera: om P2, T
63 Et: ss P1
64 dona ... baptismo: om T
65 Postmodum ... baptismo: om P2
66 quinta: nona T
67 quia: ss T
68 terna: tercia T
69 letanie: latanie P2
70 esto: est P2
71 et: om P2
72 te: P2, T, Dur ; tunc P1
73 audi: ante nos ill T
74 quod: T
75 cantare potest: potest cantare P2
76 ad: ante quod expunxit T
77 non est motus: non est motus T
78 motus: ibi add P2
79 quia: quod P2
80 octauo propter resurrectionem: resurrectionis scilicet uiii P2, T
81 laus: laurum T
82 in tractu: tractatu P2
83 est: om P2 ; et T
84 Octauo tono: uiii P2 ; uiiiui T
85 tono similiter: similiter tono P2 ; similiter toni T
86 Sequitur: postea ante add P2, T
87 dicitur: autem add P2, T
88 surrexit: ressurrexit P2
89 possumus: possimus T
90 dicit: corr P1
91 resurrexionis: et add P2
92 non datur pacis: pacis non datur P2, T
93 cenandum: ante etiam expunxit T
94 cenandum: id est add P2, T

Quellen
a baptismum ... ipse: cf Decretum Gratiani III, De consecratione, distinctio 4, cap 78 (Friedberg I,1388)
b habitantibus ... eis: Is 9,2
c et tronus ... nubis: Eccli 24,7
d exultet ... celorum: Supplementum Anianense 1021 (Deshusses I, p 360)
e ascendit ... dominus: Ps 67,5
f Et benedicitur ... redemptionis: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 109a (CCCM 41A, p201sq)
g suscipe ... uespertinum: Supplementum Anianense 1022a (Deshusses I, p 361)
h in ... celum: Gen 1,1
i Et ... aquas: Gen 1,2
j factum est in uigilia matutina: Ex 14,24
k cantemus domino: AMS 79a (Hesbert, p 96sq: M B C K S)
l non ... peccatoris: Eccli 15,9
m apprehendent ... illa: Is 4,1
n si ... syon: Is 4,4
o Tercia lectio ... peccati: cf Praepositinus, Tractatus de officiis II,22 (ed Corbett, p 142sq)
p uinea ... olei: AMS 79b (Hesbert, p 98sq: M B C K S); cf Is 5,1sq (Vulgata: '... filio olei ')
q quomodo ... aliena: Ps 136,4
r sicut ... aquarum: AMS 79b (Hesbert, p 98sq: M B C K S); cf Ps 41,2
s Et canticum ... eorum: cf Praepositinus, Tractatus de officiis II,24 (ed Corbett, p 145sq)
t sicut dicit apostolus: 1 Tim 2,1
u uero ... angelis: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale VI,14 (PL 213,338A-B); cf Praepositinus, Tractatus de officiis II,65-68 (ed Corbett, p 165sq)
v si consurrexistis ... terram: Col 3,1sq
w confitemini domino: AMS 79b (Hesbert, p 98sq)
x laudate ... gentes: AMS 79b (Hesbert, p 98)
y Sed quia ... gentes: cf Praepositinus, Tractatus de officiis II,69 (ed Corbett, p 167)
z data ... terra: Matth 28,18
aa pax uobis: Luc 24,36; Ioh 20,19

Rezeption
A baptismum ... immergitur: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxii,1,4sq (CCCM 140A, p 407sq)
B baptismum ... ipse: cf Durandus, Rationale VI,lxxviii,11,164-169 (CCCM 140A, p 418sq)
C Secunda ... eis: Durandus, Rationale VI,lxxxii,1,6-11 (CCCM 140A, p 408)
D Silet ... resurrectio: Durandus, Rationale VI,lxxviii,3,53sq (CCCM 140A, p 389)
E Cereus ... refrigerans: redigit Durandus, Rationale VI,lxxx,4,60-63 (CCCM 140A, p 394)
F christum ... nubis: redigit Durandus, Rationale VI,lxxx,4,125-138 (CCCM 140A, p 395sq)
G exultet ... celorum: cf PGD III,4,10 (Andrieu III,588)
H Incipit ... dominus: Durandus, Rationale VI,lxxx,8,153-155 (CCCM 140A, p 396)
I Et benedicitur ... redemptionis: cf Durandus, Rationale VI,lxxx,3,48-53 (CCCM 140A, p 393sq)
J mulieres ... crucifixum: Durandus, Rationale VI,lxxx,9,181sq (CCCM 140A, p 397)
K Et ostendit ... uirtutum: Durandus, Rationale VI,lxxx,9,183-185 (CCCM 140A, p 397)
L Emerunt ... sabbati: Durandus, Rationale VI,lxxx,9,182sq (CCCM 140A, p 397)
M instruuntur ... tenebrarum: Durandus, Rationale VI,lxxxi,2,68-70 (CCCM 140A, p 400)
N Et spiritus ... celestia: Durandus, Rationale VI,lxxxi,2,59-62 (CCCM 140A, p 400)
O nullum ... peccauit: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxi,3,71-76 (CCCM 140A, p 400)
P egiptiorum ... scilicet: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxi,4,99-103 (CCCM 140A, p 401)
Q cantemus domino ... sua domino: Durandus, Rationale VI,lxxxi,4,103-107 (CCCM 140A, p 401)
R Tercia lectio ... baptismo: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxi,5,108-114 (CCCM 140A, p 401)
S si ... peccati: cf Durandus, Rationale VI,lxxxi,6,136-144 (CCCM 140A, p 402)
T Et canticum ... eorum: cf Durandus, Rationale VI,lxxxi,8,198-210 (CCCM 140A, p 404)
U Postmodum ... consecratum est: cf Durandus, Rationale VI,lxxxiii,39sq,424-463 (CCCM 140A, p 427sq)
V In fine ... nos: Durandus, Rationale VI,lxxxiii,40,464-467 (CCCM 140A, p 428)
W Missa uero ... est: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxv,2,11-13 (CCCM 140A, p 434)
X Quia ... angelicus: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxv,3,29sq (CCCM 140A, p 435)
Y quia ... angelis: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxv,3,26sq (CCCM 140A, p 435)
Z alleluia ... in gradum: Durandus, Rationale VI,lxxxv,4,59-62 (CCCM 140A, p 436)
AA Et cantatur ... resurrectionem: Durandus, Rationale VI,lxxxv,4,79 (CCCM 140A, p 436)
AB Sed quia ... gentes: cf Durandus, Rationale VI,lxxxv,4,72-84 (CCCM 140A, p 436)
AC quia nondum ... offerre: Durandus, Rationale VI,lxxxv,6,139sq (CCCM 140A, p 438)
AD qui ... communicemus: Durandus, Rationale VI,lxxxv,7,170sq (CCCM 140A, p 439)
AE qui ... uobis: Durandus, Rationale VI,lxxxv,6,147 (CCCM 140A, p 438)
AF Et ideo ... osculum: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxv,6,159-162 (CCCM 140A, p 438)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 71, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c71

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 50r, 50v, 51r
Br 287r
C 84r, 84v
D 49v, 50r, 50v
G 132r, 132v
M 42r, 42v
O 145r
P1 62r, 62v, 63r
P2 113v, 114r
S 75r, 75v, 76r
T 207r, 207v, 208r
Tr 93v, 94r