Tract. II, Cap. 5

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus II, Caput 5

 

 

 

De euangelio

 

 

Post sequentiam legitur euangelium, que est lectio noui testamenti, in quo promittitur eterna hereditas, unde legitur in medio ecclesie ad significandum, quod ad omnes pertinet eterna hereditas. Diaconus autem lecturus euangelium accipit libro de dextro latere altaris, quia de syon exiuit lex et uerbum domini de ierusalem, ysaia ii circa principium, et michee iiii circa principium. Sed in maioribus sollempnitatibus consuetudo est in quibusdam ecclesiis, quod, antequam legat euangelium, incipit antiphonam, que perficitur a choro. Et per hoc significatur, quod ille, qui lecturus est euangelium, debet habere caritatem; unde petro dictum est, iohannis xxi post medium: Petre, amas me pasce oues meas. Cantatur autem sine neumate, quia sufficit habere simplicem caritatem. Lecturus euangelium petit benedictionem a sacerdote, quia: Quomodo predicabunt nisi mittantur?, ad romanos x circa medium. Tenet autem librum in manu, quia tenetur facere, quod predicat.

 

De cruce precedente euangelium et cereis

Precedit autem ante ipsum crux, quia crucifixum debet predicare, unde ia ad corinthios i post medium: Predicamus christum crucifixum et cetera. Et alibi ia ad corinthios ii circa principium: Nichil aliud iudicaui me scire inter uos nisi ihesum christum, et hunc crucifixum. Precedunt eum in diebus festiuis duo ceroferarii, qui significant legem et prophetiam, sicut dictum est, uel duos precones secundi aduentus, scilicet heliam et e|noch, de quibus habetur apocalipsis xi ante medium. In diebus non festiuis unus ceroferarius significat unum preconem primi aduentus, scilicet iohannem baptistam, de quo habetur luce i circa principium, de ceroferario dictum est, quid significat.

 

 

 

 

 

 

 

fol. 134va

De pulpito

Pulpitum autem, in quo euangelium legitur, significat altitudinem christi et altitudinem spiritualis intelligentie, que est in euangelio, unde ad hoc significandum data est lex in monte, exodus xix circa finem. Significat etiam altitudinem promissorum, que sunt in euangelio, unde ad hoc significandum ierusalem terrestris in alto est, unde in xi deuteronomii ante medium: Terra, ad quam ingredieris possidendam, montuosa est.

 

De puluinari

Ponitur autem puluinar sub euangelio ad significandum leue iugum christi et ad significandum temporalia, que debentur predicatoribus; unde in cantici iio circa principium et uiii circa principium: Leua eius sub capite meo.

 

 

Omnes autem precedentes laudes cantantur uersus orientem, id est uersus christum, unde zacharia ui circa finem: Ecce uir oriens nomen eius, qui dicitur oriens, quia ab ipso nobis oriuntur omnia bona. Euangelium autem legitur contra aquilonem, id est contra diabolum, ad expellendum ipsum de cordibus fidelium; unde in cantici uiio ante medium: Nasus tuus, id est predicator, qui scit discernere bonos odores, sicut turris libani, id est defensor castus, qui respicit contra damascum, id est contra diabolum, qui est potus sanguinis, id est sitiens peccatum.

 

 

Salutat autem diaconus populum, ut sit sicut terra bona ferens fructum xxxm, lxm, cm, ut matthei xiii circa medium. Et populus resalutat ipsum, ut deus det ei benedicere et predicare. Salutato populo reddit eum attentum et docilem, quia bonum nuntium dicturus est et celestem doctrinam, unde dicit: Sequentiam sancti euangelii et cetera, hec est lectio sequens sancti euangelii. Sed cum inchoatur aliquod euangelium, dicitur: Inicium sancti euangelii et cetera. Et populus de tanta doctrina glorificat deum dicens: gloria tibi domine. Non loquitur enim in hac doctrina moyses, qui non eloquens est ab heri et nudius tercius, ut exodus iiii ante medium, nec ysaia, qui uir pollutus labiis est, ysaia ui ante medium, nec ieremias, qui puer est et nescit loqui, ieremias i circa principium, sed ipse filius dei, qui est sapientia eterna. Hic enim est puteus aquarum uiuentium, que fluunt impetu de libano, id est de candido et casto predicatore, cantici iiiio circa finem. Promittit enim hec doctrina uitam eternam, unde propter excellentiam eius legitur in eminentiori loco quam aliqua alia lectio. Legitur enim in ambone, qui est locus eminens, quem potest populus ambire, et unde diaconus potest ambire populum, id est uidere et uideri, quia hec doctrina pertinet ad omnes.

 

De triplici cruce, quam dyaconus facit, cum euangelium legit

Cum autem dicit: Sequentiam sancti euangelii et cetera, facit diaconus triplicem crucem: Vnam in libro ad significandum, quod hic est liber crucifixi, unam in pectore ad significandum, quod corde credit, unam in fronte ad significandum, quod non erubescit euangelium, sicut dicit apostolus ad romanos i ante medium: Non enim erubesco euangelium. Et populus facit signum crucis, ne diabolus impediat auditum uerbi, et in fine similiter, ne diabolus impediat fructificationem seminis.

 

 

Auditur autem euangelium nudo capite, quia in euangelio reuelate sunt | figure, et terminatur accentu eleuato, quia doctrina euangelii promittit celestia, cum lectio ueteris legis terminetur accentu depresso, quia promittebat temporalia, ysaia i post medium: Si uolueritis et audieritis, bona terre comedetis.

 

fol. 134vb

 

Nota etiam, quod in minoribus ecclesiis sepius legitur euangelium in sinistro cornu altaris ad significandum, quod euangelium, quod iudei repulerunt, qui erant quasi in dextera dei, utpote qui legem habebant, gentiles, qui erant quasi in sinistra utpote sine lege uiuentes, receperunt, secundum quod dixerunt iudeis paulus et barnabas, actibus xiii circa finem: Vobis oportebat primum loqui uerbum dei, sed quia repulistis illud, ecce conuertimur ad gentes. Liber tamen refertur ad dextrum cornu altaris circa finem misse ad significandum, quod in fine iudei credituri sunt et ad fidem christi uenturi, unde ysaia x post medium: In ueritate reliquie iacob conuertentur, et hoc erit, cum plenitudo gentium intrauerit, tunc omnis israel saluus fiet, ut ad romanos xi circa finem.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va