Tract. III, Cap. 21

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 21

 

 

 

De tempore deuiationis uel penitentie

 

 

Post tempus renouationis sequitur tempus deuiationis siue pocius tempus penitentie. Visa enim per stellam fidei uia, que ducit in bethleem, hoc est in patriam celestem, penitet hominem deuiasse a uia illa. Viso enim domino per festum apparitionis et festum purificationis confunditur homo et penitet de immundiciis suis; unde in ezechiel xliii ante medium: Fili hominis ostende domui israel templum et confundatur ab iniquitatibus suis; unde in genesi xxiiii circa finem: Rebecca | uiso ysaac descendit de camelo, et ieremias xxxi circa medium: Postquam ostendisti mihi percussi femur meum et confusus sum et erubui, et iob ultimo circa principium: Nunc oculus meus uidet te, idcirco ipse me reprehendo et ago penitentiam in fauilla et cinere.

 

 

 

 

 

 

 

fol. 141vb

De dominica in lxxma

Plorat ergo ecclesia et agit penitentiam in lxxma representans luctum illum, quem fecerunt iudei lxxa annis in captiuitate babilonis, quia tantum ibi fuerunt, ut Ieremias xxu ante medium et xxix ante medium, unde psalmus cxxxui: Super flumina babilonis illuc sedimus et fleuimus.

 

 

Idem autem significat lxxrius, quod septenarius, quia toto tempore uite, quod uii diebus uoluitur, debemus lugere, quia uelimus nolimus, dum uiuimus, sub captiuitate regis babilonis sumus. Mali, quantum ad culpam et penam; boni saltem, quantum ad penam, unde in xxuii Ieremie circa medium: Subicite colla uestra sub iugo regis babilonis et seruite ei et populo eius et uiuetis.

 

 

Durat autem lxxma per decem ebdomadas, uidelicet a dominica, qua cantatur: Circumdederunt me, usque ad sabbatum post pascha, quod dicitur sabbatum in albis. Tunc cantat duplex alleluia, quod significat duplicem stolam. Per penitentiam enim perfectam ueniemus ad gloriosam resurrcetionem, in qua erimus utroque homine gloriosi.

 

 

Legitur autem a lxxa usque ad dominicam ante ramos palmarum, que est dominica in passionem domini, eptaticus in nocturnali officio, quia ibi docentur cause penitentie et utilitatis eius.

 

Cur legitur Genesis in lxxma, et que ibi docentur

Vnde in inicio lxxme legitur genesis, in quo docentur inicia penitentie, scilicet fides et timor, que sunt inicia omnium bonorum. Vnde in xxuo circa medium ecclesiastici: Timor domini inicium dilectionis eius. fidei autem inicium aglutinandum est ei.

 

i

Docet enim genesis in principio deum esse creatorem omnium uisibilium et inuisibilium, cum dicit: In principio creauit deus celum et terram, celum scilicet empireum cum suis contentis.

 

ii

Docet etiam fidem trinitatis, cum dicit: In principio, id est in filio, creauit deus, id est pater, et post: Spiritus dei ferebatur super aquas.

 

iii

Docet etiam fidem prouidentem in facto noe, qui ex precepto dei fecit archam, in qua saluauit se et suos in diluuio, genesis ui circa medium.

 

 

Docet etiam fidem natiuitatis domini in ysaac, qui fuit filius gratie, genesis xxi circa principium.

 

iiii

Fidem passionis, quando aries immolatus fuit et non ysaac, genesis xxii circa medium. Humanitas enim passa est, non deitas.

 

u

Docet enim passionem, resurrectionem, ascensionem in facto ioseph, qui post uenditionem incarceratur, genesis xxxix circa finem, exaltatus est et factus est dominus terre egipti post pharaonem et ad eius imperium distrahebatur frumentum egiptiis, genesis xli circa finem, sicut ad imperium christi distribuitur frumentum uerbi dei in uniuerso mundo.

 

Quod timor incutiatur. i ii

iii

iiii

u

Incutitur etiam nobis timor in actione primorum parentium de paradiso, genesis iii in fine, sicut et in coaccione caym a facie domini, genesis iiii post medium, et in submersione, que facta est in diluuio, genesis uii circa finem, et pena sodomitarum, genesis xix post medium, et in reprobatione | esau, qui pro edulio lenticule rufe uendidit primogenita, genesis xxu circa finem.

 

 

 

 

fol. 142ra

Responsoria autem in prima dominica lxxme sunt de genesi, de peccato primorum parentium et pena eorum. Ex fide autem et timore concipitur penitentia, unde incipit ecclesia a confessione.

 

De introitu misse

In introitu misse dicens de psalmo xuii Diligam te: Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me, scilicet uermis conscientie et amaricatio mentis. Tales enim pene erunt in inferno. Sed ne iste pene generent accidiam uel aliquam malam tristiciam in mente, sequitur sapor penitentie, scilicet dilectio, unde uersus: Diligam te domine et cetera, psalmus xuii. Et quia labores penitentie non de facili assumuntur, nisi premium expectetur, propter hoc statim legitur epistola ia ad corinthios ix in fine: Nescitis, quod hii, qui in stadio currunt, in qua promittitur corona incorrupta benecurrentibus. Et sequitur graduale consolatorium competens epistole: Adiutor in oportunitatibus et cetera, de psalmo ix Confitebor.

 

De tractu

Sequitur tractus: De profundis clamaui et cetera, de psalmo cxxix. In tempore enim luctu subticet ecclesia cantica leticie. Dicitur autem tractus, quia significat labores, gemitus, suspiraria, quibus trahimus uitam istam. Sed ne huiusmodi labores et gemitus generent in nobis tristiciam malam.

 

De euangelio

Sequitur euangelium de xxo mathei circa principium, in quo promittitur denarius diurnus, scilicet premium eternum laborantibus in uinea domini.

 

De offertorio

Sequitur offertorium: Bonum est confiteri et cetera, psalmus xcius. Bonum est enim laudare deum in aduersitate. Et postcommunio de illuminatione interiori: Illumina faciem tuam et cetera, de psalmo cxuiii Beati immaculati, ibi: Mirabilia.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va