III,19. Sexta dominica post theophaniam 1
1. Sexta dominica, quia rarissime contingit 2 , non habet aliquid proprium 3 nisi orationes tantummodo. Sed mutuatur 4 a duabus 5 precedentibus A .
2. De nocturnali officio 6 . Sequitur 7 de nocturnali officio precedentium dominicarum, in quo intendit similiter ecclesia de apparitione domini, ut stella oriatur in nobis, que ducat nos in bethleem superiorem.
3. Sed quia omnia, que dicuntur in tempore illo, ad gaudium pertinent, cantat ecclesia ad uesperas in sabbatis 8 : "peccata mea 9 infixa sunt in me et 10 antequam uulnera generent in me a ", id est alia 11 peccata B . Peccatum enim, quod per penitenciam non diluitur 12 , mox 13 suo pondere ad aliud trahit.
4. Et eadem de causa in primo responsorio matutinarum dicitur: "domine, ne in furore tuo arguas 14 b " et cetera. Et ostendit ecclesia filiis suis penas ignis purgatorii et inferni, quia comedendus est agnus paschalis cum lactucis agrestibus, et ut molamur 15 inter duas molas, spem scilicet 16 et timorem.
5. Quia uero ecclesia intendit nobis narrare 17 fidem filii dei, ut dictum est, hoc autem melius fit per epistolas pauli et per psalmos, ideo leguntur epistole pauli, quia ipse pre ceteris de fide locutus est, per quam quasi per stellam 18 christus cognoscitur.
6. Et sunt 19 omnia responsoria de dauid, non de bello 20 eius, sed de psalmis, in quibus instruimur 21 de bonis operibus 22 , quia "fides sine operibus mortua est c C ".