Tract. I, Cap. 2

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus I, Caput 2

 

 

 

De matutinali officio siue laudibus matutinis

 

 

Post nocturnale officium sequitur matutinale, quod est aliud in ueritate, unde quedam ecclesie diuidunt. Et signum, quod sit aliud, est, quia dicitur: Deus in adiutorium meum intende, sicut in aliis horis. Cantat autem ecclesia matutinale officium, duabus de causis:

 

ia

Prima est, quia in uigilia matutina submersit egiptios, et liberauit hebreos, exodi xiiiio post medium. Vnde ei cantamus, ut in nobis faciat spiritualiter, quod tunc fecit corporaliter.

 

iia

Secunda est, quia tali hora dominus resurrexit. Vnde: Mane prima sabbati surgens dei filius, et in psalmo lui miserere iii: Exurge, gloria mea, exurge, psalterium et cithara, exurge, diluculo.

 

 

Cantantur autem quinque psalmi, quia in resurrectione corporum liberabuntur quinque sensus nostri ab omni corruptione, qua modo sunt corrupti. Vnde in uiiio genesis circa finem: Sensus et cogitatio hominum prona sunt in malum.

 

 

Significant etiam illi quinque psalmi quinque status ecclesie:

 

ius

Primus psalmus significat primum statum ecclesie, qui fuit post resurrectionem domini, quando dominus rex ecclesie innotuit. Vnde dicitur in psalmo xcii: Dominus regnauit, id est rex esse innotuit, et tunc: firmauit orbem terre, id est ecclesiam, uidelicet apostolos, qui prius titillauerant; et tunc multas persecutiones passi sunt apostoli et martires, unde: Eleuauerunt flumina domine, quas repressit dominus, quando sibi placuit, unde: Mirabilis in altis dominus.

 

iius

Secundus psalmus significat secundum statum ecclesie, in quo fuerunt confessores, in quo pacem habuit ecclesia et magnum iubilum, unde dicitur in psalmo xcix Iubilate deo et cetera. Tunc etiam sancti confessores erant porte celi introducentes alios in paradisum, unde: Introite portas eius in confessione.

 

iiius

Tercius psalmus significat statum, qui modo est, in quo sufficit sitire deum siue desiderare deum. Que sitis sedatur per fidem trinitatis. Et propter hoc coniuguntur duo psalmi sub una glorificatione, primus de sitis, secundeus de fide trinitatis.

 

iiiius

Quartus significat statum ecclesie, qui erit in tempore antichristi, unde cantatur ymnus trium puerorum, quos posuit nabugodonosor in caminum ardentem, daniel iiio circa principium. Et similiter in tempore antichristi fideles, qui tunc erunt, in maxima tribulatione ponentur. Vnde iohannes in apocalipsis io circa finem uidit pedes filii hominis, id est ultimos fideles, similes aurical|co sicut in camino ardenti. Sed sicut pueris non nocuit caminus ignis, ita nec ultimis fidelibus nocebit persecutio antichristi. Huic ymno non subiungitur gloria patri et cetera, quia ultimi uersus glorificationes sunt.

 

 

 

 

 

 

fol. 131vb

uus

Quintus autem psalmus significat statum ecclesie, qui erit post mortem antichristi, quem dominus interficiet spiritu oris sui, ut habetur in xio ysaie circa principium et iia ad thessalonicenses iio circa medium. Tunc de tribus partibus mundi uenient iudei ad fidem, quia reliquie israel salue fient, ut habetur in xo ysaie post medium et ad romanos xio circa principium. Et tunc completi erunt tres ordines saluandorum, scilicet rectores, coniugati, uirgines, qui significantur in xiiiio ezechielis circa medium per noe, daniel et iob. Vnde tres psalmi coniuguntur sub una glorificatione.

 

Questio

Sed queritur, cum iste quintus psalmus sit plenus laude, quare subiungitur ei glorificatio, quia quarto psalmo non subiugitur, quia plenus est laude et glorificatione.

 

Solutio

Huius duplex est ratio, quia in quarto psalmo exprimitur trinitas in penultimo uersu, in quinto psalmo non exprimitur. Et iterum quintus psalmus finitur sic: Omnis spiritus laudet dominum. Ad significandum igitur, quod per bonam operationem associamur angelicis spiritibus in glorificatione dei, subiungitur gloria patri et cetera sicut post lectiones et responsoria. Cantat alta uoce ecclesia canticum angelorum, scilicet Te deum laudamus, quia per hoc, quod bene respondemus domino, associamur angelis et sanctis in laude dei.

 

Questio

Sed quare in primis quatuor antiphonis tacet ecclesia iubilum. Videtur quod contraria sit sibi ipsi, quia inuitat alios ad iubilum dicens: Iubilate. Ipsa tamen non iubilat.

 

Questio

Queritur postea, quare in quibusdam tacet iubilum, in quibusdam non.

 

Questio

Queritur etiam, quare tercius et quintus psalmus sint <im>mobiles, cum alii mutantur in diebus non festiuis.

 

Solutio

Ad primum dicimus, quod matutinale officium fit in memoriam resurrectionis christi, et in spe nostre resurrectionis. Resurrectio autem christi iam completa est, et nostra expectatur.

 

C. Quid Iubilus

Iubilus autem est uox non significatiua, concepta spe glorie, ergo quantum ad resurrectionem christi iam factam locum non habet, unde tacetur maxime in illis psalmis, in quibus resurrectio innuitur christi, ut in primo et secundo et tercio, in quo fit mentio de luce resurrectionis. In quarto autem psalmo alia ratione tacetur, quia cantatur pro illis, qui sunt in igne tribulationis, ad quos non pertinet iubilatio, sed pocius consolatio, quod significatum est iiio danielis circa medium, quando angelus domini descendit cum azaria et sociis eius in fornacem et fecit medium fornacis quasi uentum roris flantem, quod significat, quod dominus non deserit suos in tribulatione, sed consolatur eos. Quia uero matutinale officium fit etiam pro spe nostre resurrectionis, propter hoc in quibusdam antiphonis est iubilus, in quinta uidelicet et sexta, unde in tempore, quo cantatur de resurrectione christi, in quibusdam est multus iubilus, sicut in responsoriis, in aliis autem non est, ut in antiphonis.

 

Solutio

Ad ultimum quesitum dicimus, quod tercius et quintus psalmus non mutantur, quia sunt de eo, quod semper neccessarium est. Tercius psalmus est de desiderio et fide trinitatis et quintus est | de laude dei, et ista semper neccessaria sunt. Tribulatio non semper neccessaria est, unde quartus psalmus mutatur. Primus autem in diebus non festiuis mutatur in: Miserere mei deus, ad significandum, quod per penitentiam resurgimus. Secundus mutatur in alios, cuius mutationis ratio sumitur per spirituales intentiones illorum psalmorum, quas diligens lector inspiciat.

 

 

fol. 132ra

 

Post psalmos sequitur ymnus et canticum zacharie, quod habetur luca i circa finem, secundum exhortationem apostoli, unde uo ad ephesios circa medium et ad colossenses iii post medium: In psalmis et in ymnis et canticis spiritualibus cantantes et cetera. Vnde iudei in tribus canebant domino: In musicis instrumentis, ut patet ii regum ui circa medium, in uocibus, ut ii machabeorum i post medium, et in tubis, ut numeri x circa principium. Sed antequam cantetur ymnus, premittitur capitulum, quod dicitur a sacerdote.

 

C. Quid capitulum

Est autem capitulum breuis lectio continens spiritualem sententiam ad recreationem illorum, qui fastidiunt psalmodiam, sicut iudei fastidierunt manna in deserto, propter quod misit in eos dominus ignitos serpentes, numeri xxio circa principium. Et ne similiter nobis accidat, premittitur capitulum.

 

 

Post ymnum cantatur canticum zacharie, quod est de promissionibus domini. Sed quia multi sunt pigri ad audiendum promissiones dei, propter hoc premittitur uersiculus, qui cantatur alta uoce ad excitandum pigros. Et dum cantatur istud canticum, sacerdos thurificat duplici ratione.

 

ia

Prima est, quia incensum significat orationem, et per orationem impetramus promissiones dei.

 

iia

Secunda est, quia sacerdos terminaturus est matutinale officium in oratione. Omne enim officium terminatur in oratione excepto nocturnali officio, quando continuatur matutinali. Et ut sequens eius oratio accepta sit deo, propter hoc thurificat et petit, ut: Dirigatur domine oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Sicut enim incensum ex igne reddit odorem, ita oratio placet a deo, cum procedit ex igne caritatis.

 

 

Alii dicunt, quod propter hoc fit thurificatio, que est species latrie, ut innuamus nos credere promissionibus, que sunt in cantico, ne puniamur ex incredulitate, sicut punitus fuit zacharias, qui non credidit, quia scilicet mutus factus est, lucas i circa principium.

 

 

Finito cantico orat sacerdos prius salutans populum dicens: Dominus uobiscum, quod est sumptum de ruth iio circa principium, et populus resalutat ipsum dicens: Et cum spiritu tuo, quod est sumptum de epistola pauli ad philomenem in fine. Postea monet populum secum orare dicens: Oremus, ne sibi attribuat officium orationis.

 

 

Finita oratione iterum salutat populum, quia dominus bis salutauerat discipulos dicens: Pax uobis, ut habetur in xxo iohannis post medium. Sed quia minores sacerdotes non perfecte immitantur christum, non eo modo salutant, sed salutant eo modo, quo booch salutauerat messores suos, ruth ii circa principium. Sed episcopi, qui perfecte tenentur imitari christum, salutant eo modo maxime in missa.

 

 

Finita ultima salutatione dicit puer Benedicamus domino duabus de causis.

 

ia

Prima est ad significandum, quod omnis laus nostra puerilis et imperfecta est.

 

iia

Secunda est, ut ostendatur, quod illi soli digne laudant deum, qui habent ex studio innocentiam et simplicitatem, quam pueri habent per naturam.

 

 

Et corus | respondet: Deo gratias. Sed uidetur, quod deberet respondere amen, id est fiat. Sed sciendum, quod propter hoc respondet sic, ut ostendat, quod omnia bona habeamus a deo, etiam hoc ipsum, quod ipsum benedicimus. Non habemus nisi a deo, unde reddimus ei gratias.

fol. 132rb

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va