Tract. II, Cap. 7

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus II, Caput 7

 

 

 

De offertorio

 

 

Post simbolum salutat sacerdos chorum, ut gracius possit cantare chorus offerendam uel offertorium, quod cantatur post simbolum. Audita enim predicatione euangelii et facta professione fidei restat nos offerre deo hostiam uiuam, sacram, deo placentem, ad romanos xii circa principium. Debemus enim reddere, que sunt dei, deo, mattheus xxii circa medium, id est animas nostras lumine uultus sui insignitas; unde in cantici uiiio circa medium: Pone me ut signaculum super cor tuum et cetera.

 

 

Cantatur etiam offertorium, quia tunc offert sacerdos panem et uinum secundum sacerdotium melchisedech, de quo habetur genesis xiiii post medium, et ad hebreos ui in fine et uii in principio. Habuit autem iste cantus ortum a ueteri lege, quia iio paralipomenorum uii circa principium dicitur, quod, cum salamon mactaret hostias, sacerdotes clangebant tubis. Cantatur etiam offertorium a choro propter multiplicia desideria, que offerunt fideles domino, sicut salomon in dedicatione templi et altaris obtulit oues et boues quasi absque estimatione et numero, quia xxii milia boum et arietum centies xxti milia, ut ibidem dicitur, que significant bona desideria fidelium, que soli deo numerabilia sunt, unde in numeris xxiii ante medium: Quis dinumerare possit puluerem iacob?, et sunt quasi absque estimatione, quia preciosa sunt super milia auri et argenti, ut in psalmo cxuiii Beati immaculati, ibi: Bonitatem et cetera.

 

 

Et dum cantatur offertorium, sacerdos preparat hostiam, quam oblaturus est, et ponit eam super corporale. Postea ponit incensum, ut acceptabilis sit deo eius oblatio et oratio. Postea lauat manus, ut digne possit tangere archam spiritualem, scilicet corpus christi, ne accidit eis sicut bethsamitis, qui percussi sunt, eo quod uiderunt archam domini, io regum ui circa finem, et ne accidat et sicut oze, qui percussus est eo, quod tetigit archam domini, iio regum uii ante medium, sicut sacerdotes ueteri lege lauabant se in labio eneo, quando ingressuri erant tabernaculum testimonii, ut habetur in xxx exodi circa medium.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va