II,4. 〈De alleluia〉
1. Sequitur alleluia, laus angelica et sententia breuis, continens 1 magnum iubilum et 2 incitans ad iubilum. Iubilat autem ecclesia sciens, quod "grandis restat uia usque 3 ad montem dei oreb a ", quod interpretatur mensa. Timet, ne fideles obdormiant in fide et faciant uitulum 4 conflatilem, id est lasciuiant 5 in temporalibus A , quod 6 maxime faciunt prelati, uel fastidiant 7 manna, id est corpus 8 christi, et uelint redire ad pepones et allia 9 et 10 ollas carnium b , quod faciunt illi, qui dum celebratur 11 | missa, uisitant coquinam 12 .
2. Item in quibusdam ecclesiis decantatur 13 alleluia a pueris, responsorium siue graduale a magnis et uersiculus 14 , ut notetur, quod "ex ore infantium et lactentium 15 c " et cetera, et alibi: "laudate pueri dominum d ". Illi enim, qui puri 16 sunt, laudi christi conueniunt. Fortes uero in fide et in tolerando aduersa, qui pugnare possunt contra amalechitas, graduale debent cantare B .
3. Item 17 graduale et alleluia ad locum, in quo ascenditur per gradus, cantatur 18 , quia ascendendum est de gradu in 19 gradum 20 , deuteronomio: "terra nostra montuosa 21 est e ", hec est terra celestis ierusalem, de qua loquitur, que solis cogitationibus de celestibus habitanda est C .
4. 〈De sequentia〉. Sequitur sequentia, et hec cantatur ab omnibus simul in coro, ut notetur concordia caritatis. Hec enim laus, que sic fit, placet deo, ut 22 in cantico iiii: "uulnerasti me, soror mea, sponsa mea, in uno oculorum f ". "In uno" dicit, ut notetur concordia et uoluntas uniformis, et quia laus sic facta est deo cibus delicatissimus, propter hoc ad ultimum post ceteras laudes canitur 23 . Hec est illa tunica inconsutilis, quam deus non patitur 24 scindi 25 g D .