Tract. IV, Cap. 4

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

IV,4. De natiuitate beate uirginis 1

1. Quarta sollempnitas est de natiuitate eius, quoniam 2 mundo nata est 3 sicut ea, que sanctificata fuit in utero, ut 4 dicitur in psalmo: "sanctificauit tabernaculum suum altissimus a   A ".

2. De conceptione enim 5 eius non faciunt festum multe ecclesie, quia concepta fuit in peccato originali. Sed 6 nobis uidetur, quod sicut celebratur de morte sanctorum non propter mortem, sed quia tunc recepti sunt in nuptiis eternis, similiter potest celebrari festum de conceptione, non quia 7 sit concepta in peccato, sed quia concepta est mater domini.

3. In festo igitur 8 natiuitatis 9 legitur genealogia 10 saluatoris, immo ipsius beate uirginis, quia de eadem genealogia 11 erant B . Sed debent legi cantica canticorum, sicut fit in quibusdam ecclesiis 12 , quia magis pertinent ad festum assumptionis.

Lesarten
1 De ... uirginis: om P2, T
2 quoniam: rubro e quando corr P1
3 nata est: est nata T
4 ut: sicut P2, T
5 enim: ss P1
6 Sed: ante add P2
7 quia: ante **q erasit P1
8 igitur: predicto add T
9 natiuitatis: scilicet add P2, T
10 genealogia: genelogia (!) P2
11 genealogia: genelogia (!) P2
12 fit in quibusdam ecclesiis: in quibusdam ecclesiis fit T

Quellen
a sanctificauit ... altissimus: Ps 45,5

Rezeption
A sollempnitas ... altissimus: red Durandus, Rationale VII,xxviii,1,3-5 (CCCM 140B, p 77)
B In ... erant: Durandus, Rationale VII,xxviii,1,5-7 (CCCM 140B, p 77sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. IV, cap. 4, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t4c4

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 75v
Br 294v
C 93r
D 72r, 72v
G 143v
M 59v
O 148v
P1 73r
P2 127v
S 92v, 93r
T 221r
Tr 107v