Tract. III, Cap. 71

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 71

 

 

 

De sabbato pasce

 

 

Sequitur de sabbato pasce, quod dicitur secundum sabbatum, quia in eo consecratur baptismus, et hoc tribus de causis.

 

ia

Prima est, quia quicumque baptizati sumus in christo ieso, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ad romanos ui circa principium.

 

iia

Secunda est, quia baptismus christi partim habet efficatiam a morte christi, partim a resurrectione, quantum ad terciam immersionem. Habet similitudinem cum morte christi, quantum ad primam resurrectionem, que enim a uiciis habet similitudinem cum resurrectione christi. Et propter hoc in tempore intermedio consecratur baptismus.

 

iiia

Tercia ratio est, quia tunc descendit filius dei ad inferos et illuxit eis, qui erant in tenebris, ysaias ix circa principium, lucas i circa principium, et per baptismum liberantur baptizati a tenebris peccati.

 

 

Incohat autem seruitium ecclesia post meridiem, et incipit a benedictione pascalis cerei, qui significat christum, sicut columpna nubis et ignis, exodus xiii circa finem, quia christus homo illuminat nos et prestat nobis refrigerium contra incentiua uiciorum. Benedicit autem diaconus, qui est inferioris ordinis, et presente sacerdote uel episcopo, ad significandum, quod sexus inferiorum primo uidit dominum post resurrectionem, unde uenit maria magdalene nuntians discipulis et cetera, iohannes xx circa medium.

 

 

Incensum, quod ponitur in cereo, significat idem quod aromata, que parauerunt mulieres, lucas xxiiii in principio, unde: Suscipe sancte pater incensi huius sacrificium uespertinum. In uespere enim, quando licuit operari transacto sabbato parauerunt mulieres aromata, lucas xxiii in fine.

 

 

Post benedictiones leguntur lectiones et sine titulis propter cathecuminos, qui nondum sunt insigniti caractere baptismi. Titulus signat, cuius libri est lectio.

 

ia

Et est prima lectio: In principio creauit deus celum et terram, genesis | i in principio, in qua instruuntur cathecumini de fide, et fit mentio de baptismo, cum dicitur, genesis i circa principium: Spiritus dei ferebatur super aquas. Post istam lectionem non cantatur canticum, quia homo creatus non laudauit deum. Immo peccauit, genesis iii ante medium.

 

fol. 147ra

iia

Secunda lectio est: Factum est in uigilia matutina et cetera, exodus xiiii circa finem, et est de submersione egiptiorum in mari rubro, que significat submersionem uitiorum in baptismo. Et sequitur canticum: Cantemus domino et cetera, exodus xu in principio, quia de submersione uisiorum debemus laudare deum.

 

iiia

Tercia lectio est: Apprehendent uii mulieres uirum unum et cetera, ysaias iiii in principium, et fit ibi mentio de baptismo, cum dicitur: Si abluerit dominus sordes filiarum syon et cetera et sequitur canticum quasi per contrarium, ysaias u in principio: Vinea facta est dilecto et cetera.

 

iiiia

Quarta lectio: Hec est hereditas seruorum domini et cetera, ysaias lu in principio, et fit ibi mentio de baptismo, cum dicitur: Omnes sitientes uenite ad aquas.

 

 

Et sequitur canticum de psalmo xli Quemadmodum: Sicut ceruus desiderat et cetera. Cathecumini enim desiderant fontes baptismi. Hoc etiam cantatur in missa pro mortuis, quia anime desiderant aquas refectionis glorie.

 

 

Postea cantatur septena letania, qua petitur septiformis gratia, que datur in baptismo. Et cum itur ad fontes, cantatur quina letania, quia baptismus habet efficatiam a sanguine christi fuso in quinque locis. Cum reditur de fontibus cantatur trina letania, quia baptismus fit in uirtute trinitatis.

 

 

Postea incipit officium misse a kyrieleyson. Non est ibi introitus, quia capud nostrum adhuc iacet in sepulchro. Et sequitur gloria in excelsis propter gaudium de prima resurrectione, que fit per baptismum, et propter imminentem resurrectionem christi.

 

 

Et sequitur epistola de prima resurrectione, ad colossenses iii in principium: Consurrexisti cum christo et cetera.

 

 

Sequitur alleluia: Confitemini domino et cetera, de psalmo cxuii. Non enim ibi est graduale, quia capud nostrum quiescit. Et ibi non mouetur, et ubi non est motus, non est ascensus de gradu in gradum. Cantatur autem alleluia ea ratione, quia gloria in excelsis. Sequitur tractus: Laudate dominum et cetera, psalmus cxui. Baptizatis enim grandis restat labor.

 

 

Sequitur euangelium de resurrectione: Vespere autem sabbati, que lucescit et cetera, mattheus xxuiii in principio.

 

 

Offertorium non cantatur nec postcommunio, quia adhuc iacet in sepulchro, qui dat, quid offeremus. Non datur osculum pacis, quia nondum resurrexit, qui dixit pax uobis, iohannes xx post medium.

 

 

Missa et uespere terminatur sub eadem oratione, quia totum est officium uespertinum, unde in oratione dicitur: Deus qui hanc sanctissimam noctem et cetera.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va