Tract. II, Cap. 9

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus II, Caput 9

 

 

 

De canone misse

 

 

Post acclamatum preconium, quod representat laudes puerorum, quas dixerunt domino in ramis palmarum, mattheus xxi circa principium, sequitur canon, qui dicitur canon misse, quia regulariter composititus a sanctis patribus et quia regulariter et expresse representat sacerdos noster sacerdotem ueteris testamenti. Dicitur autem canon in silentio ad representandum id latibulum domini, quod fuit postquam acclamate fuerunt ei laudes ille, et quia sacerdos orare debet in secreto clauso hostio, mattheus ui circa principium, et flabello discretionis amouere muscas morientes, que perdunt suauitatem unguenti, ecclesiastes x in principio, quod significat flabellum materiale tempore suo.

 

 

Incipit autem canon misse sic: Te igitur clementissime pater per iesum christum filium tuum supplices rogamus et petimus, uti accepta habeas hec dona, hec munera, hec sacrificia, sancta illibata. Et dicit innocentius papa, quod diuinitus factum est, quod canon misse incipit a T, littera, que habet formam crucis, unde in ezechiele ix circa medium: Signa thau super frontes uirorum gementium. |

 

 

 

 

 

 

fol. 136ra

 

Dicuntur autem dona, in quantum dantur a deo. Non habimus enim, quid offeramus, nisi deus det, sicut abraham obtulit ei arietem, qui datus est ei, genesis xxii circa medium. Munera autem dicuntur, in quantum dantur ab hominis; unde in euangelio, mattheus u circa medium: Si offers munus tuum et cetera. Sacrificia autem dicuntur, in quantum sunt oblatio sanctificans illibata, id est non libata ab extraneis; unde apostolus ad hebreos xiii circa medium: Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deseruiunt.

 

Cur fiunt tres cruces

Fiunt autem tres cruces super illa uerba ad significandum, quod illa dona sunt crucifixi et sunt de beneplacito tocius trinitatis. Et iste fit honor, quem crucifixo exhibemus, propter triplex dedecus ei illatum: a iuda, a pontificibus, a populo iudeorum, qui tradiderunt ipsum.

 

 

Per hoc autem, quod noster sacerdos dicit: Clementissime pater, representat sacerdotem ueteris testamenti, qui, quando immolabat, respiciebat ad propiciatorium, quod erat in sanctis sanctorum, uel in hec representat illos duos angelos, qui respiciebant se uersis uultibus in propiciatorium, exodus xxu ante medium. Sacerdos enim angelus domini est, ut dicitur in malachia ii ante medium. Et sicut sacerdos legalis cum sanguine uitule rufe introibat in sancta sanctorum et ponebat incensum in altari thimiamatis, ut ad hebreos ix circa principium et ante medium, sic sacerdos noster intrat in sancta sanctorum cum sanguine, id est memoria crucufixi, et ponit incensum, id est orat pro uniuersali ecclesia, dicens: In primis, que tibi offeremus, pro ecclesia tua sancta et cetera.

 

Pro quibus et ubi et ad quid fiat oblatio et cetera

In orationibus ergo, que sunt usque ad illum locum: Qui pridie quam pateretur et cetera, ostendit, pro quibus fiat illa oblatio et ubi fiat et ad quid fiat et qualis debet esse ille, qui offert.

 

Pro quibus

Pro quibus fit, ostenditur, cum dicitur: Que tibi offerimus pro sancta ecclesia tua catholica, quam pacificare et cetera. Fit enim etiam pro rebellibus, qui sunt in ecclesia, ut pacificentur, sed maxime pro bonis, unde dicitur: Et omnibus ortodoxis et cetera, id est recte gloriantibus in fide christi, et precipue pro illis, qui intersunt sacrificio, unde dicitur: Memento famulorum famularumque tuarum et omnium circum astantibus et cetera.

 

Vbi

Vbi uero fiat sacrificium, id ostenditur, cum dicitur: Commiunicantes et memoriam uenerantes et cetera. Fit enim in unitate ecclesie. Communicantes enim sunt ecclesie unitatem participantes. Extra enim ecclesiam non est locus ueri sacrificii, unde in xii deuteronomii ante medium: Caue, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem uideris, sed in eo, quem elegerit dominus et cetera.

 

Ad quid

Fit autem propter bona presencia spiritualia et corporalia, quod ostenditur, cum dicitur: Qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis sue et cetera. Fit etiam, ut ab eterna dampnatione nos deus eripiat. Fit etiam pro premiis eternis, quod ibi ostenditur, cum dicitur: Quam oblationem tu deus omnipotens quesumus in omnibus facere digneris, benedictam per effectum, ut scilicet per illam celestem benedictionem et eternam obtineamus, asscriptam, ut per illam scripta sunt nomina nostra in libro uite, lucas x circa medium, ratam, ut confirmati simus in deo, ne de cetero possi|mus separari.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 136rb

De tribus crucibus

Et fiunt tres cruces super illa tria, quia per crucificum de beneplacito trinitatis dantur nobis bona eterna. Rationabilem, ut uidelicet bene offeramus et recte diuidamus, non sicut chaym, qui bene obtulit, genesis iiii circa principium, id est creaturam creatori, sed non recte diuisit, quia seipsum dimisit diabolo, et extrinsecum fecit a deo. Ad rationabilem sequitur acceptabilem, et super illa duo adiectiua non fiunt cruces, quia meritum dicunt, non premium.

 

De duabus crucibus

Sequitur: Vt nobis fiat corpus et sanguis, et fiunt hic due cruces, propter duplicem naturam christi, uel propter duplicem formam, sub qua fit oblatio.

 

Qualis

Qualis autem debeat esse ille, qui offert, ostenditur cum dicitur: In primis gloriose semperque uirginis marie genitricis dei, sed etiam beatorum apostolorum ac martyrum tuorum petri et pauli et cetera. Sicut enim sacerdos habebat nomina xii patriarcharum scripta in rationale et in superhumerali, ut exodus xxxix ante medium, sic sacerdos noster debet habere xii apostolos, quorum filii sumus, in memoria, ut imitetur et fidem eorum et doctrinam et opera.

 

 

Non solum autem sacerdos legalis ponebat thimiama, sed etiam cum sanguine uitule rufe intrabat in sancta sanctorum et aspergebat propiciatorium et totum tabernaculum interius et postea exibat et aspergebat tabernaculum exterius, numeri xix circa principium, ad hebreos ix ante medium. Hoc fecit christus in se et hoc facit cotidie in nostris sacerdotibus. In se facit, quia in die ascensionis introiuit in sancta sanctorum, id est in celum, cum sanguine proprio et aspersit propiciatorium, id est leniuit nobis misericordiam dei patris, et postea exiuit per apostolos et aspersit et mundauit totum tabernaculum exterius, id est ecclesiam militantem per predicationem eorum.

 

 

Hoc facit sacerdos in sacrificio altaris. Sed non potest intrare cum sanguine, nisi sanguine habeat, unde sequitur in canone: Qui pridie, id est die precedenti, antequam pateretur, accepit panem in sanctas et uenerabiles manus suas, et eleuatis oculis in celum ad te deum patrem omnipotentem tibi gratias agens benedixit, fregit, dedit discipulis suis dicens, mattheus xxui circa principium: Accipite et manducate ex hoc omnes, id est manducate sacramentaliter et spiritualiter: Hoc est corpus meus. Et ad prolationem horum uerborum fit transsubstantiatio panis in corpus christi.

 

 

Sequitur: Simili modo postquam cenatum est, accipiens et hunc preclarum calicem in sanctas et ueneraliles manus suas, item tibi gratias agens, benedixit, dedit discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes, hic est enim calix sanguinis mei noui testamenti et eterni, misterium fidei, qui pro uobis et cetera. Et ad prolationem horum uerborum fit transsubstantiatio uini in sanguinem christi, et fiunt cruces in transsubstantiationem naturarum, quia uirtute uerborum et benedictionis fit illa transsubstantiatio. Et cum dicitur: Hoc est corpus meus, eleuatur hostia, ut fideles uideant christum sub sacramento et ut petant ab eo presente suas iustas petitiones. Exibet enim se presentem, ut ostendat se esse paratum dare, quod iuste petimus. Ele|uatur etiam, ut ostendatur esse excelentissimum sacrificium, unde dicitur eucharistia, id est bona gratia, quia non solum ibi datur gratia, sed etiam dominus gratiarum, qui dicitur uiaticum nostre peregrinationis, quia, sicut datum fuit manna iudeis a transitu maris rubri usque ad introitum terre promissionis, exodus xui circa medium et post, et Iosue u post medium, ita et corpus christi sub forma panis datur fidelibus a baptismo usque ad finem uite sue.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 136va

Questio

Sed quero, cum in euangelio non inueniatur: Ad te deum omnipotentem, quod dicitur in transsubstantiatione panis, nec quod dicitur in transsubstantiatione uini: Eterni misterium fidei, quis ausus est apponere. Dicitur autem in fine apocalipsis ultimo capitulo circa finem: Si quis apposuerit ad hec, apponet super illum deus plagas et cetera.

 

Solutio

Sed dicendum, quod apostoli hoc apposuerunt, quia hec habuerunt a domino. Non enim omnia uerba uel facta scripta sunt in euangelio, sicut habetur circa finem iohannis xx.

 

 

Habito autem sanguine aspergit sacerdos noster propiciatorium, et hoc ex precepto domini, qui dixit: Hoc facite in meam commemorationem, lucas xxii circa principium. Vnde dicit sacerdos: Vnde et memores domine serui tui, sed et plebs tua sancta eiusdem christi, filii tui domini dei nostri, tam uenerande natiuitatis quam et beate passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed etiam in celos gloriose ascensionis offerimus preclare maiestati tue de tuis donis, quantum ad panem, ac datis, quantum ad uinum, hostiam puram, id est purificantem corda, hostiam sanctam, id est sanctificantem locutiones, hostiam immaculatam, id est mundantem opera, panem sanctum uite eterne, quantum ad mundatione cordis, et calicem salutis perpetue, quantum ad mundationem anime, quia totam humanam naturam assumpsit filius dei, ut totam mundaret.

 

De uque crucibus

Fiunt autem quinque cruces super illa quinque popter plagas quinque, ut dicitur: Supra que propicio ac sereno uultu respicere digneris et cetera. Et sic aspergit propiciatorium, id est lenit nobis misericordiam dei. Postea aspergit totum tabernaculum interius dicens: Supplices te rogamus, omnipotens deus, iube huic perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu diuine maiestatis tue, id est fac uenire ecclesiam militantem ad ecclesiam triumphantem, quod cotidie fit, cum sancti euolant, ut dicitur ieremia iii circa finem: Post me ingredi non cessabis, ut quotquot ex hac participatione altaris sacrosanctum filii tui corpus et sanguinem supserimus, omni benedictione et celesti gratia repleamur per eundem christum. Merito autem orat sic sacerdos: Iube hec perferri per manus sancti angeli tui et cetera.

 

gregorius

Dicit enim gregorius numquam In dubium uenire debet, in ipsa immolationis hora celos aperiri, choros angelorum adesse, ex uisibilis et inuisibilis unum fieri. Sicut enim panis uisibilis mutatur in corpus christi, quod est nobis inuisibile, sic per effica|tiam illius sacramenti associantur homines uisibiles inuisibilibusque angelis.

 

 

 

fol. 136vb

gregorius

Vnde dicit gregorius: Vno eodemque momento in celum rapitur ministerio angelorum consociandum corpori christi, et ante oculos sacerdotis uidetur. Qualiter autem hoc intelligendum sit, expositum est in questione de eucharistia.

 

 

Asperso interiori tabernaculo sanguine christi exit sacerdos ad expurgendum exterius tabernaculum, id est ecclesiam militantem, et orat primo pro defunctis dicens: Memento famulorum famularumque tuarum, qui nos precesserunt cum signi fidei, id est caractere baptismi, et dormiunt in sompno pacis. Per hoc patet, quod non orat pro dampnatis: Ipsis et omnibus in christo quiescentibus et cetera. Postea orat pro uiuis dicens: Nobis quoque peccatoribus et cetera.

 

 

Postea ostendens, per quem uelit sibi dari, quod petit, scilicet per christum, subiungit commendationem christi dicens: Per quem hec omnia domine semper bona creas, ad litteram panem et uinum, quibus sustentatur homo, sanctificas, id est in sanctum corpus filii tui conuertis, uiuicas, id est per hec sacramenta uitam nobis spiritualem prestas, benedicis, id est benedictionem eternam per hoc obtinere nos facis.

 

De tribus crucibus

Et quia beneficio crucis hec omnia adueniunt, fiunt tres cruces super illa tria uerba.

 

De uque crucibus

Cum autem dicitur: Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi deo patri omnipotenti in unitate spiritus sancti omnis honor et gloria, fiunt quinque cruces, tres, propter triplicem passionem christi, unam, que fuit in flagellatione, aliam in ipsa cruce, terciam in compassione, per quam pro crucifixoribus orauit. Due autem ultime fiunt ad representandum sanguinem et aquam, que exierunt de latere de christi.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va