Tract. III, Cap. 87

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 87

 

 

 

De dominica post ascensionem

 

 

In sequenti dominica ostenditur suspensio et deuotio in introitu misse: Exaudi domine uocem meam qua clamaui ad te, de psalmo xxui Dominus illuminatio. Alleluia: Tibi dixit cor meum quesiui uultum tuum domine requiram et cetera, de eodem psalmo. Epistola de iiiio prime canonice petri: Estote prudentes et cetera, ia petri iiii ante medium, in qua monemur, quod bene utamur talentis nobis commissis, quamdiu sponsus abest et cetera, unde: Vnusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes. Sequitur duplex alleluia, quorum unum est: Dominus in syna in sancto ascendens et cetera. Sed uidetur hoc falsum, quia non ascendit de syna sed de monte oliueti. Sed hoc dicitur propter interpretationem. Syna enim interpretatur mandatum et dominus ascendit in mandato sancto, scilicet in hoc: Predicate euangelium omni creature, ut habetur in fine marci, xui circa finem. Sequitur euangelium de promissione spiritus sancti, iohannes xu in fine et xui in principio: Cum uenerit paraclitus, quem ego mittam et cetera.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va