II,3. 〈De epistola〉
1. Sequitur epistola, que ideo sic dicitur, quod lectio ista plerumque 1 sumitur ab epistolis pauli uel aliorum et numquam a lege moysi, quia uelum templi scissum est nec uelum ponendum est 2 ante oculos, quia christiani filii aquile bene intendunt oculos in radios 3 solis existentis in rota 4 , id est uident christum per fidem promissum 5 in ueteri testamento.
2. Post epistolam sequitur responsorium 6 , ut notetur nos operibus respondere eis, que audiuimus in lectione A . Sequitur uersiculus ad excitandum pigros.
3. Dicitur autem responsorium graduale, quia de uirtute in uirtutem a debemus procedere, de mansione in mansionem b .