Tract. III, Cap. 69

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 69

 

 

 

<In die cene>

 

 

In die cene recipiuntur penitentes in ecclesia, qui eiecti fuerunt in capite ieiunii, qui per cenam christi, id est per fidem incarnationis christi, fit reconciliatio ad deum. Et de gaudio illius reconciliationis cantat ecclesia in introitu misse: Nos autem gloriari oportet et cetera, sumptum ad Galatas ui post medium. Et cum in aliis horis subticeat penitus cantica leticie, in missa non penitus subticet, immo cantat gloria in excelsis, lucas ii circa principium, cum episcopus celebrat. Sollempnis enim est missa; quia tali die institutum fuit sacramentum altaris.

 

 

Epistola est de modo manducandi cenam: Conuenientibus uobis in unum et cetera ia ad corinthios xi circa medium.

 

 

Graduale est de exaltatione christi per crucem: Christus factus est et cetera, ad philippenses ii ante medium.

 

 

Euangelium de dilectione et humilitate christi. Est enim de xiiio iohannis in principio, ubi dominus abluit pedes discipulorum. Abluit autem in signum dilectationis, in signum hulilitatis propter misterium significationis. Significat enim ablutionem a uenialibus, sicut ablutio faciei significat ablutionem a mortalibus.

 

 

Lota est autem facies in capite ieiumii, unde: Tu autem cum ieiunas, unge capud tuum, et faciem tuam laua, mattheus ui circa medium. Et officio misse continuatur officium uesperarum, ita, quod sub una oratione terminatur utrumque, propter hoc, quia in uespere instituit dominus sacramentum corporis et sanguinis sui, unde prima antiphona in ues|peris est: Calicem salutaris accipiam et cetera, de psalmo cxu credidi. Et quia illa die institutum fuit sacramentum altaris, propter hoc illa die episcopus consecrat materiam aliorum sacramentorum.

 

 

 

 

 

fol. 146va

 

Vnde consecrat crisma, quod est secunda materia baptismi et est materia confirmationis; consecrat oleum infirmorum, quod est materia extreme unctionis; unde quinque sacramenta, que neccesaria sunt, quasi instituuntur illa die, baptismus, confirmatio, eucharistia, extrema unctio, penitentia in receptione penitentium.

 

 

Post prandium in multis ecclesiis denudantur altaria, et lauantur in multis ecclesiis, in aliis in sexta feria. Denudatio altaris significat nudationem christi a discipulis, quando relicto eo fugerunt, mattheus xxui post medium. Ablutio autem significat ablutionem christi, de qua ipse dicit, lucas xii circa finem: Baptismo habeo baptizari et cetera.

 

 

Fit autem ablutio illa de uino et aqua, quia de latere christi exiuit sanguis et aqua in remissionem peccatorum, iohannes xix circa finem, et cum aspersorio de ysopo, qui significat humilitatem. Lauant autem pedes minorum maiores causa humilitatis, exemplo christi et ad imitationem sancte marie magdalene, que lauit pedes christi. Vnde tunc cantatur hec antiphona: In diebus illis mulier, que erat in ciuitate, peccatrix et cetera, que sumpta est de lucas uii circa finem.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va