III,70. De parasceue 1
1. Sequitur de parasceue, in qua ecclesia agit arctissimum 2 ieiunium et silentium. Nullum enim officium 3 sollempniter celebratur. Sed uersus meridiem conuenit ecclesia ad dicendum horas et 4 adorandum crucem A .
2. Hore autem dicuntur tacito fine et principio, sicut dictum est B . Et ideo celebratur officium sine consecratione hostie, et ideo non debet dici missa.
3. Et dicuntur lectiones due: prima de osee 5 : "in tribulatione sua mane consurgent 6 ad me a ", quia ibi loquitur propheta de tribus diebus, quibus dominus fuit in sepulcro, cum dicitur: "uiuificabit nos post 7 duos dies, in die tercia suscitabit nos 8 b ", post duos dies 9 passionis et sepulture, "et ueniet nobis quasi imber 10 temporaneus et serotinus terre c ", et dabit gratiam incipientem et consummantem C .
4. Sequitur tractus: "domine, audiui auditum 11 tuum et timui, in medio duum 12 animalium cognosceris d ", etiam 13 ad 14 litteram, quia 15 in presepe in medio bouis et asini, ysaias: "cognouit bos possessorem suum et 16 asinus 17 presepe domini sui 18 e ", uel in medio duorum latronum uel testamentorum f .
5. Ibidem 19 sequitur 20 : "cornua crucis in manibus eius g ", pocius 21 quam "manus in cornibus", quia cornua 22 erant in potestate manuum, non econuerso.
6. Secunda lectio est de lege: "decima die h " et cetera. Et habetur ibidem: "os non comminuetis 23 ex eo i ". Hoc completum est, quando 24 confregerunt 25 duorum crura latronum 26 , uenientes autem ad ihesum ad patibulum 27 inuenerunt eum mortuum et non fregerunt eius crura.
7. Allegorice 28 non fracte sunt in eo uirtutes, et maxime patiencia. Vnde ysaias: "dedi faciem meam sicut petram durissimam et scio, quoniam 29 non confundar j ", per crucem scilicet 30 , per crura 31 itinera, de quibus in cantico 32 abacuch: "incuruati sunt colles mundi k ", id est homines excelsi per intelligentiam, "ab itineribus eternitatis eius 33 l ", id est exemplo actionum ipsius, que ducunt ad eternitatem. Cantica 34 : "columpne eius 35 argentee m ", propter eloquentiam, "que fundate sunt super bases aureas n ", id est: super 36 rationes immobiles eterne sapientie.
8. Et sequitur tractus de passione domini: "eripe me o ", quia tunc luget ecclesia ualde E . Et sufficiunt due lectiones. Sufficit enim 37 ostendere 38 passionem domini predictam esse in lege et prophetis.
9. Sequitur 39 autem euangelium iohannis, quod dicitur in 40 illa die, quia ibi manifestius sunt sacramenta. Vnde 41 ibi dicitur: "os non comminuetis ex eo p ", exodi xii 42 . Et hoc: "unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exiuit sanguis et aqua. Et qui uidit testimonium, perhibuit q F ".
10. Ibi orauit dominus etiam 43 pro inimicis et pro amicis 44 45 . Ideo orat 46 ecclesia pro omnibus statim similiter. Sed quia | iudei illuserunt domino flexis genibus, ideo quando pro eis orat 47 , non flectit genua 48 G .
11. Velum autem templi per passionem domini 49 scissum 50 est, et liber, qui erat signatus, apertus est 51 . Vnde in 52 prouerbiis: "aperta sunt prata et apparuerunt herbe uirentes 53 r ", id est 54 exempla actionum eius, que sunt ab eternitate et ducunt ad eternitatem et ad significandum quid etiam ostendunt eternitatem 55 , riserunt 56 herbe uirentes.
12. Et quia magis occultum erat in lege, scilicet 57 resurrexio et ascensio, que per passionem facta sunt, ideo discooperiuntur altaria omnia 58 et reliquie et cetera.
13. Postea improperat dominus iudeis beneficia sua dicens: "popule meus, quid feci tibi aut in 59 quo s " et cetera, "quia eduxi te de terra egipti t " et cetera. Et discooperitur crux et adoratur cum magna 60 deuotione, et recompensat iunior populus, quod alius deliquit.
14. Questio 61 . Queritur 62 autem, cum de morte sanctorum in ecclesia festum 63 celebretur, quia "preciosa in conspectu domini 64 mors sanctorum eius u ", quare de morte domini non celebrat festum ecclesia, cum mors ipsius sit preciosissima et mors mortis et est nostra redemtio. Videtur enim, quod multo magis deberet 65 celebrari.
15. Solutio 66 . Ad hoc est ratio una 67 , quia 68 pro peccatis nostris mortuus est, sicut dicit per ysaiam dominus: "propter peccata 69 70 populi 71 percussi eum v 72 ". Maxime homo debet erubescere, cum sol insensibilis erubescens radios suos retro uertit, quia est obscuratus 73 sol, et petre scisse sunt. Vnde omnis homo in illa die tristiciam 74 pretendit, ne uideatur esse durior.
16. Et alia ratione, quia 75 ipse fuit tristis 76 , unde 77 : "tristis est anima mea 78 usque ad mortem w ", et beata uirgo, unde 79 : "et tuam ipsius animam pertransibit gladius x ", et apostoli. Ideo ecclesia in illa die est in arctissimo ieiunio et silentio et 80 tristicia compassionis 81 H , et 82 maxime usque post horam 83 , qua crucifixus est dominus. Vel ideo, quia tota uita sua 84 fuit penitencia, et maxime in illa die, qua plura passus est. Vnde potius illa die illum 85 hac uia 86 sequimur.
17. Questio 87 . Item queritur, quare ecclesia non consecrat in illa die, cum dominus dixerit 88 : "hoc facite in meam commemorationem y I ".
18. Solutio 89 . Et ad hoc est ratio, quod 90 hoc est, quia 91 fuit 92 obla tus 93 sine uelamine. Et ideo sub uelamine non debet illa die offerri.
19. Alia etiam causa est. Non enim conuenit corpus illud, quod contumeliis et sputis et flagellis 94 in illa die affectum fuit, cum missarum sollempnitate consecrari 95 J .
20. Sed tamen, quia semper 96 indigemus 97 communione et semper est tempus 98 communicandi, corpus christi 99 recipit sacerdos in tercia parte hostie uel in hostia integra a die antecedenti reseruata K .
21. Alii aliam ponunt rationem, quare in illa die non consecratur corpus domini, quia scilicet recessit sacerdos 100 , id est christus L . Hec ratio non sufficiens est. Eadem 101 ratione in die sabbati non consecraretur 102 .