Tract. II, Cap. 1

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

〈Tractatus II〉

De missa *

II,1. 〈De introitu〉

1. Sequitur de officio misse. Orat tunc 1 ecclesia, ut digne appareat ante presentiam saluatoris. Eadem enim caritate, qua prius uenit, uenit in altari. Vt autem fidelitas ostendatur, dicit ecclesia introitum 2 . Sic enim dicitur 3 prima pars misse uel officium, in quo orat uel laudat deum.

2. Sequitur psalmus et uersiculus, ut notetur uersio ad operationem.

3. 〈De tropo〉. Quod autem tropum dicit, habet originem a lege. Vt enim legitur numeri 4 x, cum eleuaretur archa, cantabant "exurge domine a ", cum deponebatur, cantabant "reuertere 5 , domine, ad multitudinem exercitus tui 6   b   A ". Orat autem ecclesia, quia per orationem uincitur amalech, id est diabolus.

4. 〈De gloria patri〉. Sequitur "gloria patri", quia post orationem danda est gloria deo.

5. Postea ecclesia reuertitur ad officium, ut notetur desiderium. Et ter dicitur in festis ad notandum 7 leticiam et perfectionem. In quibusdam tamen ecclesiis semiplene dicitur, ut notetur, quod inperfectum est, quod facimus, dum uiuimus 8 .

6. Dum autem canitur officium, accedit sacerdos ad altare et coram ipso duo cerei sunt, qui significant legem et prophetias, que christum lucem mundi nunciabant 9 . Est ibi subdiaconus ferens euangelium et diaconus, qui significant apostolos et discipulos, qui precedunt, quia misit dominus eos ante faciem suam B . Sed antecedit ille, qui fert 10 thuribulum, in quo notatur cor humanum, quod debet esse apertum superius, inferius clausum, habens ignem caritatis et thus deuotionis in sursum tendens, quod notatur per fumum c .

7. Sacerdos significat 11 christum magnum sacerdotem. Sed antequam accedat ad altare 12 , dicit "iudica me deus d " et cetera, ubi petit liberari a temptationibus et illuminari, ut patet in psalmo. Petit a deo, ut det ei, quod offerat, scilicet filium 13 suum, quia nisi deus ei 14 daret, ut dedit quondam abrahe e , non haberet 15 , quod offerret.

8. Sequitur confessio, ut purior sit.

9. Postea accedit ad altare, ut illud osculetur, ut notetur pacificatio cum iudeis. Postea librum, ut notetur pax ad gentes habita per predicationem.

10. Post ad | dexteram uadit, quia antiquitus iudea erat 16 a dextris, gentes ad sinistram ex parte aquilonis, ubi non lucet sol f .

11. Notandum autem, quod episcopus ante altare dicit: "quam dilecta tabernacula", ut notetur in ipso plenitudo uirtutum.

Lesarten
* De missa: om P2
1 tunc: om P2
2 introitum: ante in expunxit P1 ; non exp T
3 dicitur: om P2
4 numeri: uerius T
5 reuertere: reuerte T
6 tui: om P2, T
7 notandum: notandam P2
8 dum uiuimus: P2
9 nunciabant: nunciant P2
10 fert: fecit T
11 significat: significat significat T
12 accedat ad altare: ad altare di accedat ( di exp) T
13 filium: filum (!) P2
14 ei: eis T
15 haberet: habere P2
16 quia ... erat: om T

Quellen
a cum ... domine: Num 10,36
b cum ... tui: Num 10,37
c thuribulum ... fumum: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale I,13 (CCCM 228, p 58,191-193; PL 213,49B)
d iudica me deus: Ps 42,1
e ut dedit quondam abrahe: cf Gen 22,13
f Post ... sol: cf Ivo Carnotensis, De conuenientia (PL 162,550A-B)

Rezeption
A habet ... tui: Durandus, Rationale IV,5,7,108-111 (CCCM 140, p 270)
B Est ibi ... suam: cf Durandus, Rationale IV,vi,3,37-41 (CCCM 140, p 273)
C thuribulum ... fumum: Durandus, Rationale IV,vi,6,73-78 (CCCM 140, p 273)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. II, cap. 1, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t2c1

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 7v
Br 272r, 272v
C 68r
D 6v, 7r
G 109v
M 9r, 9v
P1 43r, 43v
P2 86v
S 40v
T 181v
Tr 67r
U 94r