Tract. III, Cap. 68

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,68. 〈Quod luget ecclesia tribus diebus〉

1. Antequam dicatur de quinta feria, prenotandum est, quod ecclesia luget tribus diebus, quia tot fuit dominus in sepulcro A .

2. Quare celebrantur tenebre 1 . Et tenebras celebrat 2 , id est matutinas 3 in tenebris, quia in luctu et merore B .

3. Quia uero in illa nocte, que precedit resurrexionem, iminet resurrectio et non potest esse ecclesia in arctissimo merore 4 , antecedit una die.

4. Quare silet ecclesia principia horarum 5 . Et in illis tribus diebus silet principia horarum et fines, quia "recessit pastor bonus a ", sicut habetur in uno responsorio, qui est finis et principium, et summus sacerdos est 6   C .

5. Quare non dicitur gloria patri 7 . Et gloria patri non dicitur, quia ibi 8 abscondita est 9 fortitudo et gloria ipsius D .

6. Nec dicitur 10 "iube, domine 11 ", nec "tu autem, domine 12 " et cetera 13 , quia recessit sacerdos, qui debet benedicere et misereri E   b .

7. Et incipit nocturnale officium: "zelus domus tue 14   c " et cetera 15 , id est amor uehemens ecclesie fuit causa, quare passus sum F . Et sunt omnes antiphone et 16 responsoria de | passione et compassione G .

8. Tres prime lectiones sumuntur 17 de ieremia 18 , qui deflet captiuitatem 19 populi sui, non solum babilonicam, sed etiam romanam, quam incurrerunt propter passionem domini. Et ideo dicuntur lamentabiliter in persona sanctorum de iudeis, qui deflent casum gentis sue H .

9. Tres 20 alie sunt de alicuius expositione 21 psalmi de passione 22 .

10. Tres ultime de epistola prima ad corinthios: "conuenientibus uobis in unum d ", ubi 23 ostendit apostolus, quomodo 24 debet sumi cena domini I .

11. Ad ultimum cantatur kirieleyson cum uersibus de planctu mortis 25 domini ad significandum planctum mulierum J .

12. Et extinguntur duodecim 26 candele, quia siluerunt apostoli et 27 extincta est 28 fides in ipsis 29   K et in aliis 30 , quia 31 etiam alii de discipulis domini recesserunt a fide.

13. Et silent etiam campane 32 tribus diebus 33 sinodochice, sicut synodochice fuit 34 dominus tribus diebus in sepulcro, quia tunc siluerunt apostoli et alii predicatores 35 . Per sonitum 36 campanarum significatur sonitus predicationis, de quo dicitur: "in omnem terram exiuit sonus eorum e   L ".

14. Post tenebras aduenit lux, que significat resurrectionem et fidem post infidelitatem.

Lesarten
1 Quare celebrantur tenebre: om P2, T
2 celebrat: colebat P2, T
3 matutinas: e matutinis corr T
4 ecclesia ... merore: in arctissimo merore ecclesia P2, T
5 Quare ... horarum: om P2, T
6 est: om P2, T
7 Quare ... patri: om P2, T
8 ibi: ss T
9 ibi abscondita est: abscondita est ibi P2
10 dicitur: dicetur T
11 domine: benedicere add P2
12 domine: miserere ii (!) add P2 ; miserere nostri add T
13 et cetera: om P2, T
14 tue: commedit me P2, T
15 cetera: om P2, T
16 et: ss T
17 sumuntur: om P2, T
18 ieremia: trenis ieremie P2, T, Dur
19 captiuitatem: captiuitatem add T
20 alie: autem P2, (corr) T
21 alicuius expositione: expositione alicuius P2, T
22 de passione: om P2
23 ubi: ut P2
24 quomodo: quoniam P2
25 mortis: om T
26 duodecim: xiii P2, T
27 et: om P2
28 est: tunc add P2
29 ipsis: apostolis P2
30 in aliis: plures in aliquibus P2, T
31 quia: et P2
32 campane: carmine P2
33 etiam ... diebus: e campane tribus diebus etiam corr T
34 fuit: siue P2
35 Et alii predicatores: predicatores apostoli et alii P2, T
36 sonitum: enim add P2, T

Quellen
a recessit pastor bonus: cf CAO 7509 (Hesbert 4, p 375): ' Recessit pastor noster '
b Et ... misereri: cf Praepositinus, Tractatus de officiis I,220sq (ed Corbett, p 118sq)
c zelus domus tue: CAO 5516 (Hesbert 3, p 550)
d conuenientibus ... unum: 1 Cor 11,20
e in ... eorum: Ps 18,5

Rezeption
A prenotandum ... sepulcro: Durandus, Rationale VI,lxxii,1,3sq (CCCM 140A, p 335)
B tenebras ... merore: redigit Durandus, Rationale VI,lxxii,2,33-35 (CCCM 140A, p 336)
C principia ... sacerdos est: redigit Durandus, Rationale VI,lxxii,6,85-89 (CCCM 140A, p 337)
D Et gloria ... ipsius: Durandus, Rationale VI,lxxii,6,95sq (CCCM 140A, p 338)
E Nec dicitur ... misereri: Durandus, Rationale VI,lxxii,10,137-139 (CCCM 140A, p 339)
F incipit ... passus sum: Durandus, Rationale VI,lxxii,8,121-123 (CCCM 140A, p 338)
G sunt ... compassione: Durandus, Rationale VI,lxxii,10,152 (CCCM 140A, p 339)
H Tres prime ... gentis sue: Durandus, Rationale VI,lxxii,11,168-172 (CCCM 140A, p 340)
I Tres ... domini: Durandus, Rationale VI,lxxii,11,177-180 (CCCM 140A, p 340)
J kirieleyson ... mulierum: cf Durandus, Rationale VI,lxxii,27,351-360 (CCCM 140A, p 344)
K extinguntur ... ipsis: Durandus, Rationale VI,lxxii,20,282sq (CCCM 140A, p 343)
L silent ... eorum: Durandus, Rationale VI,lxxii,3,45 (CCCM 140A, p 336); cf Durandus, Rationale VI,lxxii,1,3-7 (CCCM 140A, p 335)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 68, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c68

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 47v, 48r
Br 286r
C 83r, 83v
D 47r, 47v
G 131r
M 40r
O 144v, 145r
P1 61r, 61v
P2 112r
S 73r, 73v
T 206r
Tr 91v, 92r