I,8. De uesperis 1
1. Sequitur de uesperis. In hac hora significat ecclesia primum aduentum, qui fuit in uespera mundi, scilicet in ultima etate, de quo reddit 2 gratias deo, unde in hac hora psallit. Vnde apostolus: "nos sumus, in quos fines seculorum deuenerunt a A ".
2. Dicit autem quinque psalmos, ut impetret ueniam peccatorum, que fecit per quinque sensus B , uel quia munit se contra nocturnales tribulationes 3 4 C .
3. Antiphona et hymnus dicuntur ratione predicta. Precedit hymnum quandoque responsorium ad notandum, quod tunc maxime debemus respondere exhortationi facte per capitulum precedens D .
4. Post hymnum sequitur uersiculus exhortationis, ut excitet pigros ad intelligendum promissa dei, que continentur in cantico beate marie. Prima promissio facta fuit noe, unde genesis 5 : "ponam archum meum in nubibus celi b ", et hec impleta est. Secunda abrahe 6 et dauid, abrahe in genesi 7 : "in semine tuo benedicentur 8 omnes gentes c ", et dauid in psalmo: "de fructu uentris tui ponam super sedem tuam 9 d ", et hec impleta est in beata uirgine, quod notatur in suo cantico 10 , ibi: "recordatus misericordie sue e " et cetera. Per hoc certi sumus, quod dabit nobis 11 ultimam, paradisum scilicet 12 E .
5. Item tunc 13 apponitur incensum ad implendum iuge sacrificium. Sic enim fiebat in lege, in qua offerebantur duo agni, unus in mane, alius in 14 sero, et hec pinguior 15 ad notandum, quod caritas crescit, ut simus semper bonus odor deo proficiendo in scientia et doctrina, et etiam quia propter promissiones dei debemus tales esse, ut simus ei boni odoris F .