Tract. III, Cap. 29

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 29

 

 

 

De prima dominica xlme

 

 

Sequens dominica appellatur dominica xlme. Protenditur autem xla ab illa dominica, qua cantatur: Inuocauit me, usque ad diem cene ad significandum, quod per penitentiam peruenitur ad cenam nuptiarum agni, et quia xlma significat tempus penitentie. Sunt autem in xla ui dies dominice non ieiunabiles. Propter hoc ecclesia ieiunat iiiior diebus ante et duobus post. Et quia penitentia milicia et lucta est contra diabolum, ne deficiamus in pugna et desperamus, donatur nobis spes in introitu misse. Vnde dicitur: Inuocauit me et ego exaudiam eum, sumptum est de psalmo xc Qui habitat, et ibi dicitur: Clamauit. Spes enim nos fortes facit; unde in ysaias xxx circa medium: In silentio et in spe erit fortitudo uestra; in silentio a temporalibus, quod significat silentium religiosorum, et in spe eternorum.

 

 

In epistola: Hortamur uos et cetera, que habetur iia ad corinthios ui in principio, armat nos apostolus iiiior uirtutibus cardinalibus, fortitudine, cum dicit: In multa pacientia et cetera, temperantia, cum dicit: In ieiuniis, in castitate, prudentia, cum dicit: In scientia et cetera, iusticia, cum dicit: Per arma iusticie et cetera, et enumerat in illa epistola xxuii effectus uirtutum, qui numerus est solidus et cubicus trinarii, ut firmi simus in pugna contra hostes. Et hoc idem significat quadratura uirtutum. Ciuitas enim in quadro posita est propter firmitatem, ut dicitur in apocalipsi xxi circa medium.

 

 

Fere totum seruitium matutinale est de hac epistola et frequenter ibi dicitur: Ecce nuc tempus acceptabile, quia, cum deus sit maxime bonus, maxime odit malum et maxime diligit destructionem mali, que fit per penitentiam.

 

 

Sequitur responsorium: Angelis suis et cetera, sumptum de dicto xc psalmo Qui habitat, competens epistole, quia, qui armatus est armis spiritualibus, non est solus. Immo habet societatem angelorum, quia: Ve soli et cetera, ecclesiastes iiii post medium. Sequitur tractus, qui habitat et cetera, psalmus xc, in quo multiplices labores ostenduntur. Et quia diabolus fortis et crudelis est, cum homo debilis et inscius, propter hoc in tractu illo incutitur timor homini, ut fugiat ad deum. Datur etiam spes propter custodiam angelorum et propter promissiones dei, que ibi sunt, que duplices sunt, scilicet de presenti et de futuro, et sic liberatur homo a quadruplici temptatione, scilicet a leui et occulta. Vnde non timebit a timore nocturno in dicto psalmo xc, a leui et aperta, unde a sagitta uolante in die, de eodem psalmo, a graui et oc|culta, unde a negotio perambulante in tenebris, a graui et aperta, unde ab incursu et demonio meridiano.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 143rb

 

Sequitur euangelium de triplice temptatione christi, quod habetur mathei iiii in principio. Non est inconueniens unum et idem diuidi, aliquando per iiiior membra, aliquando per tria, aliquando per duo. Vnde in illo psalmo diuiditur temptatio per duo membra, cum dicitur: A laqueo uenantium, qui est in facto, et uerbo asperso, quod est in uerbo. Armat autem nos dominus in euangelio gladio uerbi docens nos uincere temptationes diaboli per auctoritates sacre scripture, sicut et ipse uicit; quod significatum est in facto dauid, qui sumptis lapidibus de torrente, id est de aquis sacre scripture, uicit goliam, io Regum xuii post medium. Habita armatura non restat, nisi ut pugnemus.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va