III,35. Sabbatum 1
1. Postea uero non restat nisi sabbatismus 2 , et est epistola 3 de sabbato 4 mentis: "fratres ortamur uos a ".
2. Per sabbatum uero mentis uenitur ad sabbatum eternitatis, et ideo dicitur euangelium de transfiguratione domini, in qua apparuerunt tantum moyses et helias b , quorum exemplo 5 animatur ecclesia ad ieiunium 6 A .
3. De ieiuniis quatuor temporum sufficienter supra 7 dictum est , et de ordinibus, et ideo supersedemus modo 8 . Sed hoc tantum dicimus, quod epistola ad 9 ordinandos 10 pertinet, in qua dicitur: "corripite inquietos, consolamini pusillanimes c ". Hoc debent facere ad minus illi, qui sacros 11 ordines susceperunt.
4. Euangelium uero ad ipsos pertinet. Debent enim ita transfigurari, quod in eis non appareat nisi transfiguratio 12 domini B .
5. Sciendum autem 13 , quod in fine misse dicitur oratio super populum in quadragesima propter sanctitatem temporis.