III,98. Secunda dominica post pentecosten 1
1. Dictum est, quod 2 prima causa, qua defendimus regnum nostrum, est 3 caritas, que dilatatur per considerationem eternarum nuptiarum, de quibus habetur in apocalipsi: "beatus, qui uocatus est ad cenam nuptiarum agni a ". Vnde in secunda dominica in euangelio habetur de huius cena. "Homo quidam fecit cenam magnam et uocauit multos 4 et misit hora cene dicere inuitatis: ecce prandium meum paratum est b " et cetera. Hora cene est, ex quo porta paradisi aperta est per christum. Primus excusauit se dicens: "uillam 5 emi. Rogo te: habe me excusatum c ". Et secundus: "iuga boum emi et eo probare illa 6 . Rogo te: habe me excusatum d ". Tercius dixit: "uxorem duxi e ". Et dixit dominus: "uade f " et cetera, "et compelle intrare g ". Multos compellit dominus intrare 7 per tribulationes, quia illi, qui uocati fuerant, non uenerant 8 A , scilicet iudei. Ideo dominus alios uocauit 9 omnes 10 .
2. Quia uero | per considerationem huius cene dilatatur caritas et quia dominus protexit habentes caritatem, ideo incipit introitus: "factus est dominus protector meus, et eduxit me in latitudinem caritatis h " et cetera 11 .
3. Et sequitur de caritate uersus 12 : "diligam te, domine, fortitudo mea i ".
4. In oratione uero petit caritatem: "sancti nominis tui, domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia numquam tua gubernatione destituis, quos in soliditate tue dilectionis instituis j ".
5. In epistola uero habetur de uita 13 eterna, per cuius intuitum amor concipitur: "filioli scimus, quia 14 translati sumus de morte ad uitam k ". Et sequitur postea de caritate: "nolite diligere uerbo neque 15 lingua, sed opere et ueritate l ".
6. Hec est lingua dolosa m , qua dicunt amatores mundi: "rogo te: habe me excusatum n ". "Rogate pro me deum 16 o ", dicunt 17 ipsi bonis uiris et non curant. Duo primi excusant se: per primum enim superbi, per secundum omnes, qui delectantur in quinque sensibus et concupiscencia oculorum p , per tercium uero luxuriosi, qui 18 non excusant se, quia non habent cor, sicut dicitur in 19 osee iiii: "fornicatio uinum et 20 ebrietas auferunt 21 cor q ". Magis enim absorbet hominem fornicatio quam superbia uel auaricia.
7. A lingua 22 dolosa petit se liberari ecclesia in 23 responsorio: "ad dominum, cum tribularer, clamaui 24 r " et cetera. Et quia perfectus est, qui non peccat in lingua 25 , ideo sexto 26 tono cantatur.
8. Postmodum sequitur alleluia de caritate: "diligam te, domine, fortitudo mea s " et cetera 27 .
9. Quia consideratione uite eterne concipitur caritas, uisa cena petit conuerti 28 in offertorio: "conuertere, domine t ". Et quia cantabimus ibi, non enim erit 29 ibi tantum cena 30 , sed maxima sollempnitas, unde trenis i: "uie syon lugent eo, quod non sint 31 , qui ueniant ad sollempnitatem u ".
10. Ideo post in communione 32 promittit 33 se cantaturum ibi dicens: "cantabo domino v 34 B ".