III,1. 〈De quatuor temporibus〉
1. Dicto generaliter de officiis horarum dicendum est specialiter de officio 1 dierum dominicarum et festorum et de conuenientia officiorum matutinalium et misse officio, et 2 postea de ordine librorum theologie, qui leguntur in ecclesia.
2. In principio igitur diuidimus tempus in quatuor tempora 3 . Est enim tempus renouationis 4 , deuiationis 5 , reconciliationis et peregrinationis a . Tempus 6 renouationis incipit ab 7 aduentu domini, quia per eius aduentum noua facta sunt omnia, et durat usque ad septuagesimam. Ibi incipit tempus deuiationis. Ibi enim recolit ecclesia casum primorum 8 parentum. Tempus uero reconciliationis durat a pascha usque ad pentecosten, quia per paschalem agnum reconciliamur deo. Tempus uero peregrinationis protenditur a pentecoste usque ad 9 aduentum domini, quia nobis deo reconciliatis non restat, nisi ut nos peregrinos reputemus cum psalmista dicente: "aduena ego sum et peregrinus b " et cetera c .
3. Questio 10 . Sed 11 hic oritur questio, quare a tempore renouationis incipiunt officia ecclesie. Videtur enim quod deberent incipere a tempore deuiationis, quia prius est deuiatio quam renouatio illius deuiationis. Et iterum, quia in tempore deuiationis legitur primus liber theologie, genesis scilicet.
4. Solutio 12 . Ad hoc dicitur a quibusdam, quod hoc facit ecclesia, ne incipiat ab errore 13 d A . Alii dicunt sic: quia 14 per aduentum domini omnia noua facta sunt. Vnde apocalipsis 15 : "ecce, noua facio omnia e f ". Ideo in honore aduentus domini a tempore renouationis incipit ecclesia officium suum B . Sed si quis medullitus inspiciat, ibi est ratio iustissima 16 , nec ualet prima ratio, quia non dicitur tempus deuiationis sic, quia ecclesia in illo 17 tempore deuiet, sed quia errorem primorum parentum 18 recolit, ut ad penitenciam sic nos trahat C . Ideo enim recolit deuiationem suam, ut emundet se 19 per penitenciam. Vnde tempus deuiationis intelligitur idem quod tempus penitentie. Sed quia gratie 20 infusio antecedit contricionem 21 g , que per primum aduentum habetur, ideo precedit tempus renouationis, quod est 22 tempus gratie.
5. Postea sequitur 23 tempus penitencie, in quo ecclesia corrigit errorem suum siue deuiationem suam. Postea sequitur tempus penitencie 24 , per quam reconciliamur deo, et hoc est tempus reconciliationis 25 , unde postea sequitur 26 tempus reconciliationis. | Post tempus reconciliationis sequitur tempus peregrinationis, quia post reconciliationem ad deum debemus nos reputare filios dei et peregrinos in hoc mundo et pugnare pro patria siue hereditate superna 27 , unde tunc legitur liber regum, in quo de bellis habetur. Notandum 28 igitur, quod tempore renouationis inchoat ecclesia ab aduentu domini, per quem omnia renouata sunt.