III,109. Tercia decima dominica 1
1. Tercia decima dominica legitur liber tobie, per quem figuratur 2 humanum genus cecum factum per peccatum 3 primi 4 parentis, quod 5 non potuit sanari nisi 6 amaritudine passionis, que per fel significata est a . Christus uero per piscem, quia christus passus piscis assus 7 b . Cecum erat humanum genus, quia "habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis c ", ysaie ix 8 . Petit ergo, ut dominus ueniat, sicut promisit. Vnde dominica ista est de promissionibus.
2. Dicit ergo in introitu: "respice, domine, in testamentum tuum d ", id est, in promissionem tuam ueniat filius tuus, "et animas pauperum tuorum ne obliuiscaris in finem 9 e ". Hoc 10 est, quod dicit tobias filio 11 : "memento, filii 12 , quia pauperem uitam gerimus, habebis multa bona, si timueris deum f ".
3. Vnde sequitur oratio: "omnipotens sempiterne deus, de cuius munere uenit, ut tibi a filio tuo digne et laudabiliter seruiatur g 13 ".
4. In epistola habetur de 14 promissionibus: "abrahe facte sunt promissiones h ". "Ad quid ergo lex i ", dicit apostolus, si non potest sanare humanum genus, quod per 15 tobiam designatur 16 : "lex quidem propter transgressiones 17 posita est j " sicut pedagogus k .
5. Sequitur 18 responsorium: "respice, domine, in testamentum tuum l ", ubi 19 ostenditur uehemens effectus 20 orationis. Repetit, quod dixerat 21 introitu.
6. Versus: "ut quid, domine m ".
7. In alleluia ostenditur, quis est, qui potest illuminare: "quoniam deus magnus dominus et rex magnus n ".
8. In euangelio ostendit, quod lex non potest sanare: "multi reges et prophete o " et cetera, ubi habetur, quod sacerdos et leuita transierunt hominem, "qui inciderat in latrones p ", sacerdos, inquam, et leuita ueteris testamenti, sed solus samaritanus, scilicet 22 christus, qui est custos noster q .
9. Lex non sanat, quia 23 neminem ducit ad perfectum r , sed solus deus, in quo solo sperandum est 24 , unde sequitur offertorium: "in te domine speraui s ".
10. Quomodo autem sanauit illum cecum per panem angelorum, qui factus est lac hominum 25 , unde sequitur in communione: "panem angelorum t 26 A ".