Tract. IV, Cap. 10

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus IV, Caput 10

 

 

 

De festo angelorum

 

 

Sequitur de angelis, quorum festum celebrat ecclesia propter causas supradictas et propter alias, quia uidelicet ipsi ministrant nobis, unde ad hebreos ii in principio uel i in fine: Omnes sunt administratorii spiritus et cetera, et quia pugnant pro nobis, unde apocalipsis xii ante medium: Michael et angeli eius preliabantur cum dracone. Maxime autem celebrat ecclesia festum michaelis archangeli, quia ipse est prepositus paradisi, id est ecclesie, et princeps milicie celestis, et quia ipse pugnat pro nobis et dedicauit basilicam in monte gargano, unde originem habuit festum angelorum.

 

 

Epistola sumitur de principio apocalipsis i circa principium: Significauit deus et cetera, | ubi dicitur: Et a uii spiritibus et cetera, id est ab uniuersitate angelorum.

 

fol. 151va

 

Euangelium de xuiiio matthei ante medium et in principio: Accesserunt discipuli et cetera, ubi dicitur: Angeli uident faciem patris mei, qui in celis est et cetera.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va