III,110. Quarta decima dominica 1
1. Quarta decima dominica, in qua legitur liber iudith et cantatur, quomodo uictoria data est in manu femine, monet nos ecclesia ad sanctimoniam seu 2 ad 3 continentiam. Sicut enim iudith interfecit olofernem, qui interpretatur eneruans uitulum saginatum a , sic monet ecclesia, ut interficiamus holofernem, id est diabolum b , | qui eneruat et interficit lasciuos mundi, quod fit per sanctimoniam abscindendo ei caput. Caput enim 4 eius est luxuria, unde: "sint lumbi uestri 5 precincti c ", hoc est contra primum uicium, exodi xii in comestione agni dicitur 6 : "renes uestros accingetis d ". Alio tamen modo superbia est inicium omnis peccati e 7 .
2. Quia uero fragiles sumus et effeminati 8 , unde non possumus occidere 9 olofernem nisi adiutorio dei, ideo dicit in introitu: "protector noster, aspice 10 f " et cetera.
3. Et sequitur epistola: "spiritu ambulate et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem g ". "Manifesta 11 sunt opera carnis h ", et nominat ea 12 . Inter alia dicit 13 : "si contenditis, nonne carnales estis i ?" Hoc 14 dicit, quia contendimus 15 de carnalibus. "Fructus autem spiritus longanimitas 16 , pax, patiencia j " et cetera. Deuincere igitur olofernem in nobis est facere 17 duo: per hoc, quod uicia interficimus in nobis et quod gustamus spiritum, fit uictoria 18 , quia 19 gustato 20 spiritu desipit omnis caro k .
4. Sed quia non potest sanari in nobis carnalitas 21 nisi a deo 22 , quia est 23 24 lepra, ideo sequitur euangelium de leprosis, qui uenerunt ad dominum. Et dixit eis: "ite et 25 ostendite uos sacerdotibus l ", ipsis prius sanatis, per quod significatur, quod prius peccator sanatur a domino et postea iniungitur 26 ei penitencia a sacerdote et absoluitur, quod significatum est per hoc, quod discipuli domini institas lazari soluerunt m . Rediit autem unus ad eum flexis genibus gratias agens, per quod significatur, quod unitas ecclesie reddit gratias deo. Vnde unus sanabatur 27 in piscina, iohannis iiii n .
5. Vnde dicitur in responsorio in gratiarum actionem: "bonum est confiteri 28 domino o ", et in alleluia: "confitemini 29 domino et inuocate nomen eius p ".
6. Et quia non sufficit hoc, nisi 30 et dominus 31 nos custodiat, sequitur 32 offertorium 33 : "immittit angelus domini q " auxilium 34 , consilium 35 , protectionem, "in circuitu timentium eum r ", quia custodit nos dominus per angelos; sequitur: "gustate et uidete s ".
7. Quid autem gustare debemus, ostendit in communione 36 , panem scilicet, qui saginat animam, non 37 corpus t : "panis 38 , quem 39 ego dabo 40 u A ".