III,16. Tercia dominica post epiphaniam 1
1. Tercia dominica monet nos ecclesia adorare unum 2 regem, cum angelis in introitu dicens: "adorate dominum 3 4 a " et cetera. Et nos cum ipsis, quia dicit angelus iohanni in 5 apocalipsi: "conseruus tuus sum et fratrum tuorum b ". Sequitur: "in syon c ", id est in ecclesia A .
2. Euangelium uero 6 est de sanatione leprosi, ubi dicitur: "domine, si uis, potes me 7 mundare d ", ecce fides, unde dixit ei: "uolo mundare e ".
3. Sed epistola non uidetur concordare 8 , que est: "nolite esse prudentes apud uosmet 9 ipsos f ", ad romanos. Et tamen bene competit mistico intellectui: sanatio enim leprosi significat, quod deus uult sanare nos a lepra uolatili, que est heretica prauitas, que modo euolat 10 per totum mundum, et ab omni alia 11 lepra et 12 ab omni peccato, per stellam, id est per fidem natiuitatis et apparitionis.
4. Huic concordat epistola et primam lepram remouet, cum dicit: "nolite esse prudentes apud uosmet ipsos g " et cetera. Hoc solum est causa heresis, quia 13 homo proprio sensui uult inniti in intelligentia librorum sacre scripture h . Aliam lepram remouet, cum dicit: "nulli malum pro malo reddentes, sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum i B ".