III,14. De dominicis diebus 1
1. Ab epiphania usque ad septuagesimam sunt quinque dominice uel sex 2 ad plus uel 3 tres ad minus. Et in omnibus intendit ecclesia ostendere apparitionem domini. Verumtamen non sunt nisi tres, que 4 habeant proprium officium et graduale 5 A .
2. In 7 prima dominica monet nos ecclesia in introitu, ut offeramus domino aurum, quia rex regum est. Et similiter in duabus sequentibus. Prime dominice introitus talis est: "in excelso trono uidi sedere uirum, quem adorat multitudo angelorum a ", et est sumptus de illo loco ysaie: "uidi dominum sedentem super solium excelsum et eleuatum et plena erant omnia maiestate eius b 6 ". Quod dicit hic "tronum", scilicet in introitu, dicit ibi "solium", quod idem est. Quod dicitur hic "multitudo angelorum", idem 7 est ei, quod dicitur in ysaia 8 : "angeli canebant c sanctus sanctus sanctus 9 ". Tronus 10 excelsus est ecclesia, in qua deus sedet, que monet nos, ut adoremus christum sicut 11 regem.
3. Epistola uero monet nos, ut offeramus ei mirram, ad romanos: "obsecro 12 uos per misericoriam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem 13 d " et cetera. Et per hoc ostenditur mirra, que intelligitur in carnis mortificatione.
4. Euangelium uero 14 est ex apparitione domini: "cum esset ihesus annorum duodecim 15 e " et cetera, "mater eius inuenit eum in templo disputantem cum sapientibus et docentem f B ", et maxime, quando 16 ille, qui legebat 17 , tradidit ei librum, et aperuit ipse 18 , qui est "leo de tribu iuda g ", "qui aperit 19 et nemo claudit h 20 ", apocalipsi 21 . Et ostendens se omnia scire, uertit ad illum locum in ysaia: "spiritus domini super me i " et cetera, "quia 22 ad euangelizandum pauperibus misit me, ut mederer contritis corde j 23 ", et dixit eis: "hodie impleta est 24 prophetia in auribus uestris k ".