Tract. III, Cap. 65

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,65. Secunda feria 1

1. Secunda uero feria ostendit causam passionis, in ipso scilicet humilitatem et patienciam, in iudeis crudelitatem et inuidiam, in iuda cupiditatem et auariciam.

2. Et est introitus: "iustus es 2 , domine a ", de 3 quarto 4 tono propter formam crucis.

3. Epistola uero sumitur de ysaia, in qua ostenditur principalis causa passionis 5 domini: "dominus deus aperuit michi 6 aurem b ", ad intelligendum et propter hoc: "dedi genas meas uellentibus c " et cetera A .

4. In responsorio uero petit suam liberationem: "exurge, domine 7 , intende d " et cetera 8 , "effunde frameam e ", de 9 tercio 10 tono, quia uirtute trinitatis liberamur ab inimicis.

5. In euangelio uero ostenditur triplex causa passionis: "ante sex dies pasche f ", | non quia sex dies futuri essent ante pascha, sed 11 quia ibi causa passionis ostenditur.

6. Item 12 in iuda ostenditur causa cupiditatis 13 eo, quod dixit: "ut quid perditio hec g ?" Erat enim ferens loculos, et uellet uendi unguentum illud, ut nummos furaretur, sicut dicitur 14 in iohanne.

7. In iudeis causa est inuidia, quia 15 moti sunt in eum propter laudem puerorum dicentes: "si dimittimus 16 eum sic, omnes credent in eum h ", et ideo querebant eum interficere.

8. In ipso 17 christo fructificatio tocius generis humani, cum dicit: "nisi granum frumenti cadens 18   i   19   B ".

9. Et petit liberari in offertorio: "eripe me j ". Et est 20 quarti toni 21 . In communione 22 similiter 23 propter formam crucis C .

Lesarten
1 Secunda feria: om P2, T
2 iustus es: om P2, T
3 de: om P2, T
4 quarto: iii P2
5 passionis: ante de exp T
6 aperuit michi: michi apparuit P2
7 domine: et cetera add P2 ; et add T
8 et cetera: om P2
9 de: om P2, T
10 tercio: iiii T
11 sed: e con corr P1
12 Item: iteratur P2, T
13 cupiditatis: cupiditas T
14 dicitur: habeturur (!) P2 ; habetur T
15 quia: qua P2, T
16 dimittimus: dimittamus P2
17 ipso: uero add P2, T
18 cadens: om P2, T
19 cadens: et cetera add P2, T
20 Et est: om P2, T
21 toni: et add P2
22 communione: postcommunione P2, T
23 similiter: simpliciter P2

Quellen
a iustus es domine: AMS - om fontes
b dominus ... aurem: Is 50,5
c dedi ... uellentibus: Is 50,6
d exurge domine intende: AMS 74 (Hesbert, p 90sq)
e effunde frameam: AMS 74 (Hesbert, p 90sq)
f ante ... pasche: Ioh 12,1
g ut ... hec: Matth 26,8
h si ... in eum: Ioh 11,48
i nisi ... cadens: Ioh 12,24
j eripe me: AMS 74 (Hesbert, p 90sq: R B C K S)

Rezeption
A uero ... et cetera: Durandus, Rationale VI,lxviii,1,3-10 (CCCM 140A, p 327sq)
B In ... cadens: Durandus, Rationale VI,lxviii,2,13-27 (CCCM 140A, p 328)
C Et petit ... crucis: redigit Durandus, Rationale VI,lxviii,7,85-88 (CCCM 140A, p 330)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 65, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c65

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 46v
Br 285v
C 83r
D 46r
G 130r, 130v
M 39r, 39v
O 144v
P1 60v, 61r
P2 111r, 111v
S 72v
T 205r, 205v
Tr 91r