IV,7. 〈De inuentione crucis〉
1. Fit autem duplex festum de cruce, inuentionis et exaltationis 1 . Inuentionis, quia inuenta fuit crux a beata helena mediante iuda, qui tunc iudeus erat A , sed postea uiso miraculo baptizatus dictus est quiriacus. Abscondita enim fuit crux ducentis annis, et ductu iude inuenit beata helena tres cruces. Crux uero domini inuenta est tali signo, quod 2 mortuum atulerunt, qui tactu utriusque crucis utriusque latronis non reuixit. Ad tactum uero crucis christi reuixit. Quod significat, quia 3 sola crux christi uiuificat mortuos in anima. Hoc | signo inuenta fuit crux domini, quo uiso iudas baptizatus est a .
2. Et 4 legitur euangelium: "simile est regnum celorum thesauro abscondito in agro b ", quia ad litteram inuenta est in agro crux domini. Vel allegorice in agro ecclesie inuenitur crux christi, que 5 dicitur thesaurus, quia ea emptum 6 est nobis 7 regnum celorum. Qui uidet hunc thesaurum in ecclesia, "uadit et uendit omnia, que habet c ", id est 8 omnes delectationes transitorias, et emit agrum istum 9 , ut sit de ecclesia B .
3. Et legitur epistola: "michi absit gloriari nisi in cruce domini nostri ihesu christi d ", que ita incipit: "confido in uobis e " et cetera C .