III,95. De sabbato post pentecosten 1
1. Sabbatum sequitur, ubi introitus est 2 : "caritas dei diffusa est in cordibus nostris a ", et competit spiritui sancto, qui est caritas, et etiam diei sabbati, quia in sabbato uero 3 maxime diffundetur 4 , ut, quod est in syon igniculus 5 , sit caminus in ierusalem. Et sequitur uersus: "domine deus salutis mee 6 " et cetera 7 . Ille enim, in quo est diffusa 8 gratia spiritus sancti, laudat deum in prosperis et in 9 aduersis.
2. Et sequitur epistola, in qua habetur de huiusmodi diffusione 10 : "quia enim caritas dei diffusa est b ", non permittit eam paulus intra 12 fines terre promissionis cantari. Ostendit enim 13 , quod non tantum iudeis sed etiam gentibus 14 datus est spiritus sanctus dicens: "uobis oportebat primum predicare, sed quia repulistis uerbum dei 15 et indignos uos fecistis, ecce conuertimur ad gentes c A ".
3. Et sequitur: "alleluia, laudate dominum omnes gentes d B ".
4. Postea sequitur euangelium de socru petri sanata, que significat synagogam e , que sanata est in apostolis petro et aliis ab inuidia 16 et | perfecte 17 sanabitur in futuro. Et dicit dominus post, quod in aliis gentibus prius 18 oportebit 19 predicari uerbum dei f . Et sic conuenit cum epistola.
5. Et fiunt ordines, quia super ordinandos descendit spiritus sanctus et super ieiunantes, et ideo dicuntur quatuor lectiones, sicut dictum est , ante lectionem de daniele. Prima est 20 de principio libri sapiencie, in qua ostenditur, quibus datur 21 spiritus sanctus et quibus non C : "sentite de 22 domino in 23 bonitate g " et cetera.
6. Secunda de ioele 24 : "effundam de spiritu meo super omnem carnem h ", quia sicut 25 spiritus sanctus super apostolos descendit uisibiliter, ita super ordinandos descendit inuisibiliter D . Alia manifesta sunt.
7. Offertorium: "intonuit i ". Communio: "non uos relinquam 26 j E ".