III,105. Nona 1
1. Postmodum sequitur nona dominica, in qua legitur liber sapiencie. Sapiencia autem est cogitare de celestibus et leuare cor ad celestia, unde monet ad hoc, et maxime propter festum beate uirginis 2 assumptionis, scilicet que instat, in qua 3 assumpta est in celum.
2. Sed quia non potest homo uolare per se 4 , nisi dominus eum trahat 5 , ideo dicit in introitu 6 : "dominus susceptor est anime mee 7 a ", id est sursum captor b 8 . Sic itur ad celestia non corporis passibus 9 , sed assimilatione mentis c .
3. In hoc uitantur omnia mala, de quibus sequitur epistola: "non simus concupiscentes malorum 10 , sicut quidam eorum 11 concupierunt d 12 ". Et postea dicitur 13 : "quia 14 fidelis deus, qui non permittet 15 uos 16 temptari supra id, quod potestis 17 e ". Prius dicit: "qui stat, uideat, ne cadat f ".
4. In graduali 18 reddit gratias: "domine, dominus noster g ", quia sursum capitur.
5. Versus 19 : "quoniam eleuata est magnificentia tua super celos h ", non tantum in christo 20 et beata uirgine super celos materiales et spirituales, sed etiam in sanctis super celos 21 materiales 22 .
6. In euangelio uero | monet, ut si non possimus per nos uolare 23 ad celum, faciamus nobis amicos de mammona iniquitatis i : "homo quidam habebat uillicum j " et cetera A . "Scio, quid faciam k " et cetera 24 . "Et laudauit dominus uillicum iniquitatis l ". Multo magis laudabit eos, qui dabunt elemosinas, que est prudentia 25 spiritualis, qua sibi prouidet homo 26 in futuro.
7. Sequitur: "quia huius 27 seculi filii prudentiores 28 sunt filiis lucis in generatione sua m ", id est 29 in his, que pertinent ad generationem suam, id est circa temporalia, "et ego dico uobis: facite uobis amicos n " et cetera, "ut recipiant uos in eterna tabernacula o ", que sunt sua. Vnde: "beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum p ".
8. Et quia non tantum per elemosinas, sed etiam per orationem uolamus ad celestia q , alleluia est: "domine, deus salutis mee r ".
9. Quia uero habentur hec tabernacula per opera iusticie, sequitur offertorium: "iusticie domini s " et cetera.
10. Quo autem ordine hoc fiat, ostenditur in communione: "primum querite regnum dei t 30 B ".