IV,8. De exaltatione sancte crucis 1
1. Festum 2 autem exaltationis est de eo, quod eraclius exaltauit crucem in ierusalem, quam ipse per uictoriam abstulit 3 cosdroe 4 . Sed cum ueniret in pompa et afferret secum crucem, angelus stetit super 5 portam et clausit eam dicens ei, quod dominus ita non intrauit 6 ierusalem. Et 7 ille humiliatus est et sic intrauit et crucem exaltauit a .
2. In hoc autem festo legitur eadem epistola, scilicet "michi absit gloriari b 8 ", et euangelium, in quo habetur: "cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me 9 ipsum 10 c " et cetera 11 , et 12 "sicut moyses exaltauit serpentem 13 in deserto d " et cetera A .
3. Fit 14 autem festum crucis semper cum festo martirum, quia crux martirium significat. Et ideo in exaltatione sancte crucis leguntur tres 15 lectiones de martiribus B .