Paris, BnF, Ms. lat. 14145, fol. 69ra
tercio habet ur quomodo mortu us fuit. vnde utit ur ecclesi a uocedecedentium dicens. Respice in me et miserere
mei . et in uersu in te domine speraui . / Jn tercia dominica
/ Jn qu arto libr o habet ur de prophetis qui illuminati sunt a deo
5ut uiderent uentura et ideo in quarta dominica
dicitur jn intr oitu dominus illuminatio mea . v. dominica
Qvinta causa qua defendim us et obtinebim us
regnum nostrum est unitas ecclesi astica ad qu a m inui-
tat nos beatuß petr us in epistola .vte. dominice dicens
10 Non reddentes malum pro malo . vnde in evangeli o habet ur
de rethe petri. sed quia multi sunt qui rumpunt
rethe petri .idest. concordiam et unitatem fraternam·
ideo jncipit introit us . exaudi domine uocem me -
am. versus. dominus illuminatio mea . illuminat us enim a
15domino saluat ur ab hostib us quoniam sperat in eo. pro h-
ac unitate orat ecclesi a in oratione cum dicit. Da no -
bis quesumus domine ut et mundi cursus pacifice tuo
ordine dirigat ur et ecclesi a tua tr anqu illa deuo -
tione letetur. Responsorium. protector noster . versus
20 domine deus ui rtutum . Alleluia eripe. p ost modum sequit ur evangeliu m
cum turbe plurime irruerent in ihesum et cetera. pre -
ceptor per totam noctem laborantes nichil ce-
pim us . tales sunt qui pro terrenis predicant. Jn
uerbo autem tuo laxabo rethe. hoc facit qu i habet
25scienciam et uitam. et talis concludit multitu-
dinem piscium copiosam. vnde in pr incipio tot
capti sunt boni et mali quod rumpunt rethe
quidam. ideo in offertorio dicit ecclesia se laudare
deum qu i dedit ei intellectum ut non rumpant rethe
30.idest. unitatem ecclesie. Benedicam dominum qui tr i -
buit mich i intellectum . et in communione. vnam petij a
domino . hoc facit unitatem ecclesi e quod non petit nis i unum
quod magis habet ur cum de plurib us habet ur . ut inhabi -
tem in domo domini omnib us dieb us uite mee . hoc dici t
35quia tunc legit ur liber dierum qui habet eandem materiam
cum libro regum et significat quod qui in dieb us suis be-
ne rexerit se habebit dies eternitatis. sed quia
non ualent omnia predicta nis i fiant in plena i us ticia fi-
dei et in nouitate ideo vi. dominica
40 JN sequenti dominica legit ur paralipomenon liber secunduß
ub i habet ur quod confortauit dominus salomonem per quod significat ur quod
deus spiritualiter filios suos confortat dando eis
fortitudinem plene iusticie et ambulandi
in nouitate uite. vn de incipit intr oit us . Dominus for -
45 titu do plebis sue . et sequit ur uersus ad te domine
leuaui animam meam . quia ab ipso est omnis forti-
tudo et tunc regim us bene regnum nostrum quod
maxime fit si intendat ad promissiones
dei unde dicitur in oratione. Deus qui diligentib us te
50 bona inuisibilia preparasti infunde cordibus
Paris, BnF, Ms. lat. 14145, fol. 69rb
nostris tui amoris affectum . Jn epistola ortat ur noßpaulus ut in nouitate uite ambulem us . Aliter
enim nichi l ualent alia. Qu icumque baptizati sum us
in xpisto in morte ipsi us baptizati estis et ut hoc possim us
5orat in .Responsorio. conuertere domine aliqu antulum . ille uero
qui ambulat in nouitate uite promittit se
laudare deum in presenti et in futuro. Jn alleluia te
decet hymn us deus in sion . ad hanc perfectionem inui-
tam ur in evangeli o. Nis i habundauerit iusticia uestra
10 pl us qu a m scr i barum et phariseorum et p ost . Si offers mun us
tuum ad altare . et quia non potest homo hoc facere
sine auxilio dei idem orat in offertorio. perfice gr ess us
meos et sic potest offerre. vnde sequit ur in communione
circuibo et immolabo. vii. dominica.
15 Septima dominica incipit ecclesi a parabolas salomoniß
p ost festum enim tr initatis legit ur liber regum
/ quando enim similitudinem habet homo tr initatis fit rex
et sacerdos. / vnde proponuntur ei exempla et de
regib us et sacerdotib us sicut dictum est. p ost ea uero secun -
20t ur libr i doctr inales. plus enim mouent facta
quam dicta jn actibus. cepit ihesuc facere et docere . et sic or-
dinant ur libri ad se inuicem ut precedant libri
exemplares regum et paralipomenon. et sequnt ur libri
doctrinales salomonis que doctrina est refec-
25tio spiritualis de qua habet ur in evangeli o hui us .vii. dominice
et quia huic doctr ine .Respondere debem us bonis operi-
bus Jncipit intr oit us omnes gentes plaudite
manib us . et inuitat no nos apostolus in epistola ad
hoc ut respondeam us illi doctr ine
30ßeruiendo deo. huma num dico propter
infirmitatem et cetera. Sequit ur .Responsorium. Beata
gens cui us est dominus deus .idest. que deum habet pro domino
ei soli seruiendo .idest. que Respondet et sequit ur uers us
verbo domini et cetera .idest. doctr ina domini celi .idest. maio-
35res firmati sunt et sequit ur alleluia. Attendite
popule meus legem meam . lex est illa refectio
et ostendit ur illa refectio in evangeli o. cum t ur ba pl ur i -
ma et cetera. / Qu idam de longe uenerunt .scilicet. illi qui
de peccatis enormib us redierunt et penituerunt
40qui in peccato mortali est non habet quid man -
ducet. / erant autem .iiii. milia habentes .iiiior.
ui rtutes cardinales et comederunt et
sat ur ati sunt. quia lex dei satiat et
remanserunt .vii. sporte .idest. predi
45catores habentes .vii. dona spirituc ßancti
et reficientes alios. / Quia uero homo
habens doctr inam uidet in quanto periculo
sit constitut us . uidet enim se esse in forna-
ce babilonis petit se liberari et utit ur
50hac uoce tr ium puerorum sicut habet ur in daniele
Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, transcr. P1 (Paris, Bibliothèque Nationale, Ms. lat. 14145), fol. 69r. Ed. Franz Fischer, online (2007-2013): guillelmus.uni-koeln.de/tp1/tp1_69r