Tract. III, Cap. 85

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,85. Vigilia ascensionis 1

1. Sequenti die officium est idem 2 , nisi quod euangelium de matheo legitur, in quo est eadem sentencia a   A .

2. Quia uero ieiunium non sufficit sine operibus misericordie, ideo in uigilia ascensionis monet ecclesia ad opera misericordie in introitu di|cens: "omnes gentes plaudite manibus b   3 ". Dicit enim gregorius 4 : "si uis orationem tuam 5 uolare ad celestia, fac ei duas alas, scilicet ieiunium 6 et elemosinam c ". Bonis enim desideriis uolamus ad celum. De domino dicitur 7 : "eleuatis manibus ferebatur in celum d ".

3. Versus: "subiecit populos nobis 8 ".

4. Epistola uero non uidetur concordare, immo 9 uidetur preposteratio. Post ascensionem enim domini 10   11 factum est, ut "multitudinis credentium esset cor unum et anima una e ".

5. Sed duabus de causis 12 fit hoc. Prima est, ut epistola consonet euangelio, in quo dominus dicit: "pater, clarifica filium tuum 13   f ", id est manifesta filium tuum. Et postea rogat dicens: "rogo, ut et 14 ipsi unum sint, sicut ego et tu unum sumus g   h ". Hec autem unitas ostenditur in epistola.

6. Alia causa est, quia 15 , quando 16 ex uero corde dantur elemosine, omnia reputantur communia, sicut dicit apostolus de manna: "qui plus collegit, non habundauit, et qui minus, non minorauit i ". Qui enim diues est, non debet amplius propter hoc 17 comedere, sed aliis distribuere. Et hoc 18 habetur in epistola, ubi 19 dicitur: "et erant illis omnia 20 communia j   B ".

7. Quia 21 autem christus rogauit pro nobis, fiunt tunc rogationes, et quia fiunt, rogationes reducuntur ad memoriam rogantis christi, ubi ad similitudinem eius rogamus 22 . Quomodo autem intelligendum sit 23 , quod dicit: "rogo, ut sicut ego et tu unum sumus, sic et 24 ipsi unum sint k ", exponit hylarius dicens: "unum non tantum uoluntate, sed et 25 natura l ", id est gratiis 26 spiritus sancti C , quas possumus suscipere a natura, ut 27 dicunt apostoli 28 .

8. Notandum autem, quod duobus primis diebus fertur serpens ante processionem ore aperto et cauda turgida, tercia uero die post processionem ore clauso et cauda 29   D .

Lesarten
1 Vigilia ascensionis: om P2 ; de tercia feria rogationum man rec T
2 officium est idem: est idem officium P2, T
3 omnes ... manibus: misericordia domini Dur
4 Dicit ... gregorius: P2, T, Dur ; om P1
5 tuam: ss T
6 scilicet ieiunium: ieiunium scilicet P2, T
7 dicitur: om P2, T
8 nobis: ante in expunxit T
9 immo: P2, Dur ; imo P1, T ; imno T
10 enim domini: e domini enim corr T
11 domini: dictum est add T
12 causis: scilicet add P2, T
13 filium tuum: om P2, T
14 et: om P2, T
15 quia: ss (infra quare exp) T
16 quando: P2, T, Dur ; non P1
17 amplius propter hoc: propter hoc amplius ( ang ante amplius exp) T
18 hoc: ante propter exp T
19 ubi: ut T
20 omnia: comia P1
21 Quia: ante add P2
22 rogamus: rogemus P2, T
23 sit: P2, T ; om P1
24 et: om P2, T
25 et: etiam T ; ss P1
26 gratiis: P2, (e grauis corr) T ; gratias P1 ; unitate Spiritus Sancti et gratia Dur
27 ut: om P2, T
28 apostoli: P2, T ; om P1
29 cauda: cf cauda uacua et demissa et non longa Dur

Quellen
a euangelium ... sentencia: cf Matth 7,7
b omnes ... manibus: AMS 101bis (Hesbert, p 121: C S)
c si uis ... elemosinam: recte Augustinus, Enarratio in psalmum XLII,8 (CCSL 38, p 481); cf Gregorius Magnus, Moralia in Iob XXIV,8,19 (CCSL 143B, p 1201sq)
d eleuatis ... celum: Luc 24,50sq
e multitudinis ... una: Act 4,32
f pater ... tuum: Ioh 17,1
g rogo ... sumus: cf Ioh 17,11
h Epistola ... sumus: cf Decretales Gregorii IX, lib 1, tit 1, cap 1-2 (Friedberg II,6sq): Innocentius in concilio generali
i qui ... minorauit: 2 Cor 8,15; cf Ex 16,18
j et ... communia: Act 4,32
k rogo ... sint: Ioh 17,11
l unum ... natura: Hilarius Pictauiensis, De Trinitate VIII,9 (CCSL 62A, p 321,5sq)

Rezeption
A Sequenti ... sentencia: Durandus, Rationale VI,cii,15,255-257 (CCCM 140A, p 506)
B Quia ... communia: Durandus, Rationale VI,ciii,1,3-25 (CCCM 140A, p 506sq)
C Quomodo ... sancti: redigit Durandus, Rationale VI,ciii,2,31-34 (CCCM 140A, p 507)
D Notandum ... cauda: cf Durandus, Rationale VI,cii,9,148-173 (CCCM 140A, p 503)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 85, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c85

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 58v
Br 289v
C 87v
D 57v, 57bisr
G 136r, 136v
M 48r, 48v
O 146r, 146v
P1 66r
P2 118v
S 81v, 82r
T 212r
Tr 98v