Tract. III, Cap. 23

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,23. Quinquagesima 1

1. Sequitur de quinquagesima. Sicut autem in misterio ecclesia 2 septuagesimam celebrat et sexagesimam, ita et quinquagesimam in misterio, scilicet anni iubilei, in quo omnia debita dimittebantur, possessiones alienate restituebantur et serui manumittebantur, sicut habetur ex interpretatione. Iubileus enim remittens uel inicians interpretatur, id est 3 penitencia, que uere 4 liberat 5 a seruitute diaboli et hereditatem eternam 6 restituit et ueram libertatem tribuit A .

2. Protenditur autem quinquagesima a dominica, qua cantatur "esto michi a ", usque ad diem pasche, quia per penitenciam christus facit nos resurgere et redire ad propria. Penitencia igitur, ut dictum est, uere facit 7 liberum et dei filium 8 , quod maxime facit per fidem 9 , spem et caritatem et timorem dei. Ideo totale istud 10 officium est de fide, spe et 11 caritate et timore.

3. Et incipit a fide. Inuocat enim ecclesia deum in principio, per quod fidem notat. Quomodo 12 enim inuocabunt 13 , in quem non crediderunt? Rogat ergo 14 ecclesia et inuocat deum pro filiis suis. Primo pro afflictis, sic: "esto michi in deum protectorem b ". Postea 15 pro lapsis et lassis, unde 16 dicit sic 17 : "et in locum refugii 18   c ", et causam subdit, scilicet per fidem, cum 19 dicit: "quoniam firmamentum 20   d " et cetera 21 . Tercio 22 pro temptatis in prosperitate dicit: "et propter nomen tuum dux michi eris 23   24   e ".

4. Et sequitur uersus 25 de spe, quasi merito 26 spei dabis michi hoc 27 , quia 28 "in te, domine, speraui f ".

5. Oratio pro afflictis: "preces nostras quesumus, domine 29   g " et cetera.

6. Epistola est de caritate et sumitur 30 de prima 31 ad corinthios xiii: "si linguis 32 hominum loquar h " et cetera, quasi diceret 33 : omnes uirtutes eo modo, quo ha|beri 34 possunt, sine caritate nichil ualent ad uitam eternam.

7. Et ponit ibi 35 quindecim gradus ezechiel i , quibus peruenitur ad templum celeste. Primus gradus est: "caritas patiens est, benigna est, non emulatur 36   j   37 ". Hec sunt quindecim gradus uno modo 38 et 39 quinque alio modo.

8. Sequitur commendatio caritatis: "caritas numquam excidit k   40 ". Quoniam autem non potest homo habere caritatem 41 , nisi fiant mirabilia, maius enim est 42 de impio facere pium, quam creare celum et terram, ideo sequitur responsorium: "tu es deus, qui facis mirabilia l ".

9. Versus: "liberasti in brachio 43   m ", id est in christo, id est per fidem christi.

10. Sequitur tractus: "iubilate n ", qui 44 uidetur esse contra illud, quod 45 per tractum significatur, scilicet dolores, per quos ecclesia trahit uitam miseram. Sed non est contrarium tractui 46 exultatio. Quando enim homo liberatus est, in ipsis miseriis exultat. Vnde actuum u 47 : "ibant apostoli gaudentes o   48 ", et illud: "cor, quod cognouit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus p ", hoc 49 est gaudium super omne gaudium.

11. Euangelium est de fide passionis et resurrectionis: "ecce, ascendimus iherosolimam q ", et cetera. Et quia 50 per fidem illuminantur ceci, ideo statim sequitur ceci illuminatio, qui ualde sapienter petiit, dicens: "domine, ut uideam r ", quia uisio erit tota merces.

12. Offertorium est similiter 51 de fide: "benedictus es, domine s " et cetera B .

13. Communio de timore, ne accipiat 52 inferiorem uel superiorem 53 molam pro 54 pignore: "manducauerunt 55   t " et cetera. Hoc autem facit ecclesia, ut ad memoriam reducamus, quod dicitur in psalmo de iudeis 56 : "adhuc esce 57 eorum erant in ore ipsorum 58 et ira dei ascendit super eos u ". Qui 59 enim 60 comederunt usque ad nauseam, statim deum ad iracundiam prouocauerunt, ut incutiatur nobis timor, ne per gulam offendamus deum sicut iudei.

14. Hoc autem facit ecclesia, quia tunc solent homines magis intendere gule propter carnis 61 priuium, quod iminet, et ideo bene competit illi diei C .

15. Et nota, quod in psalmo dicit: "et occidit pingues eorum 62   v ", et in 63 cantico deuteronomii: "impingatus 64 incrassatus dilatatus recalcitrauit w ".

16. Matutinale officium 65 est de diluuio, ut ecclesia filiis suis incutiat timorem 66 , ne peccent per luxuriam 67 , et post 68 in communione 69 , ne peccent per gulam, quia hec duo uicia maxime dominantur 70 in illo tempore. Ideo agit de diluuio. Sed ne timor nimis 71 desperare faciat 72 , de arcu dicit: "arcum meum ponam 73 in nubibus celi in signum federis x ".

17. Et exponitur hoc allegorice de christo uel de quolibet sancto secundum modum suum. Arcus iste, quanto magis eleuatur 74 ad celum, tanto magis deprimitur ad terram. Ita sanctus homo 75 : quanto 76 magis eleuatus est ad celestia, tanto plus se humiliat, iuxta 77 illud: "quanto 78 maior es, humilia te in omnibus y ".

18. Item arcus signum est federis. Similiter christus, unde in psalmo: "respice in faciem christi tui z ". Et sancti etiam sunt signum federis, qui possunt iram dei tenere, sicut moyses fecit. Sed ysaias dicit: "non est, domine, qui consurgat et teneat te omnipotentem 79   aa ". Item portentum est 80 , ita sancti, quia si ser|uos 81 dominus ita 82 affligi 83 permittit, quid erit de malis? Ecclesiasticus: "uide 84 arcum", id est et 85 sanctum 86 , "et benedic, qui fecit 87 illum 88   ab   D ".

Lesarten
1 Quinquagesima: om P2, T
2 in misterio ecclesia: ecclesia in misterio P2, T
3 interpretatur id est: intra per quem P2 ; intra per quam T
4 uere: nunc P2
5 liberat: liberata P2
6 hereditatem eternam: eternam herditatem (!) P2, T
7 uere facit: om T
8 et dei filium: om T
9 fidem: et add P2, T
10 istud: illud P2
11 et: om P2, T
12 Quomodo: quo P2
13 inuocabunt: uocabunt T
14 ergo: enim P2
15 Postea: uero add P2, T
16 unde: etiam P2, T
17 sic: om P2, T
18 refugii: ut saluum me facias add P2, T
19 cum: ss T
20 firmamentum: meum et refugium meum es tu add P2, T
21 et cetera: om P2, T
22 Tercio: modo T
23 dux michi eris: deduces me P2
24 eris: et enutries me add P2, T
25 uersus: ut P2, T
26 merito: ante de expunxit T
27 hoc: hec T
28 quia: om P2, T, Dur
29 domine: clementer exaudi ut iuste pro peccatis nostris affligimur add P2, ('... vt qui iuste ...') T
30 sumitur: et sumitur add P2
31 prima: primo P2
32 linguis: signis T
33 diceret: dicet P2
34 ha|beri: habere T
35 ibi: om T
36 emulatur: ex emumlatur corr T
37 emulatur: et cetera add T
38 uno modo: om T
39 gradus uno modo et: om P2
40 excidit: et cetera add P2, T
41 caritatem: om P2
42 est: om P2
43 brachio: o add T
44 qui: quod P2
45 quod: ss T
46 tractui: contractui T
47 u: om T
48 gaudentes: et cetera add P2
49 hoc: host T
50 quia: quod P2
51 est similiter: similiter est P2, T
52 accipiat: accidat P2, T
53 superiorem: superior est P2
54 pro: in P2, T
55 manducauerunt: et saturati sunt nimis add P2, (' nimis ' ss) T
56 iudeis: iudis P1
57 esce: esse T
58 ipsorum: eorum T
59 Qui: quia P2
60 enim: om P2
61 carnis: carnis P1 ; carni P2
62 et occidit ... pingues eorum: uni ges P2 ; ungues T
63 et in: om P2, T
64 impingatus: inpinguatus P2, T
65 officium: similiter add P2
66 filiis ... timorem: incutiat timorem filiis suis P2 ; ecclesia incutiat filiis suis timorem T
67 luxuriam: ante uriam cancelauit P1
68 et post: sicut P2, T, Dur
69 communione: conpost (!) communione P2 ; postcommuni-one T, Dur
70 dominantur: dominabantur P2, T
71 nimis: minus P2 ; nimius T
72 nimis desperare faciat: e desperare faciat nimius corr T
73 arcum meum ponam: ponam arcum meum P2, T
74 eleuatur: om P2
75 homo: est add P2
76 quanto: add in margine P2
77 iuxta: iusta T
78 quanto: om P2
79 omnipotentem: om P2, T
80 Item ... est: P2, T ; et P1
81 ser|uos: om P2, Dur ; sicut T
82 ita: suo add P2 ; suos add T, Dur
83 affligi: affigit T
84 uide: uice T
85 et: om P2, T
86 sanctum: semen T
87 qui fecit: om T
88 illum: om P2

Quellen
a esto michi: AMS 36a (Hesbert, p 46sq: R B C K)
b esto ... protectorem: AMS 36a (Hesbert, p 46sq: R B C K)
c et in locum refugii: AMS 36a (Hesbert, p 46sq: R B C K)
d quoniam firmamentum: AMS 36a (Hesbert, p 46sq: R B C K S)
e et propter ... eris: AMS 36a (Hesbert, p 46sq: R B C K S)
f in te ... speraui: AMS 36a (Hesbert, p 46sq: R B C K S)
g preces ... domine: Hadrianum 150 (Deshusses I, p 130); Cursus Project: Oratio 1003
h si ... loquar: 1 Cor 13,1
i ponit ... ezechiel: cf Ez 40,22-34
j caritas ... emulatur: 1 Cor 13,4
k caritas numquam excidit: 1 Cor 13,8
l tu ... mirabilia: AMS 36a (Hesbert, p 46sq)
m liberasti in brachio: AMS 36a (Hesbert, p 46sq)
n iubilate: AMS 36b (Hesbert, p 48sq)
o ibant apostoli gaudentes: Act 5,41
p cor ... extraneus: Prou 14,10
q ecce ascendimus iherosolimam: Luc 18,31
r domine ut uideam: Luc 18,41
s benedictus es domine: AMS 36b (Hesbert, p 48sq: R B C K S)
t manducauerunt: AMS 36b (Hesbert, p 48sq: R B C K S)
u adhuc ... eos: Ps 77,30sq
v et occidit ... pingues eorum: Ps 77,31
w impingatus ... recalcitrauit: Deut 32,15
x arcum ... federis: CAO 7391 (Hesbert 4, p 348: ' Ponam arcum meum in nubibus coeli, dixit Dominus ad Noe, et recordabor foederis mei quod pepigi tecum ')
y quanto ... omnibus: Eccli 3,21
z respice ... tui: Ps 83,10
aa non ... omnipotentem: Is 64,7
ab uide ... illum: Eccli 43,12

Rezeption
A anni iubilei ... tribuit: redigit Durandus, Rationale VI,xxvii,3,38-44 (CCCM 140A, p 242)
B Rogat ... cetera: Durandus, Rationale VI,xxvii,10sq,108-145 (CCCM 140A, p 244sq)
C Communio ... diei: Durandus, Rationale VI,xxvii,11,153-162 (CCCM 140A, p 245sq)
D Matutinale ... illum: Durandus, Rationale VI,xxvii,8-9,85-102 (CCCM 140A, p 243sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 23, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c23

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 30r, 30v, 31r
Br 280r
C 76v, 77r
D 29v, 30r, 30v
G 121v, 122r
M 26v, 27r
O 142r, 142v
P1 53v, 54r
P2 100v, 101r
S 58v, 59r, 59v
T 195r, 195v, 196r
Tr 80r, 80v
U 101r, 101v