Tract. III, Cap. 106

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 106

 

 

 

De xa dominica post pentecosten

 

 

In decima dominica, in qua legitur ecclesiasticus: Omnis sapientia a domino deo est et cetera, ostenditur omne bonum esse a deo, unde ad ipsum clamandum.

 

 

Vnde introitus de psalmo liiii Exaudi deus orationem meam et ne dispexeris: Dum clamarem et cetera, ad ipsum leuanda anima, ut dicitur in offertorio: Ad te domine leuaui et cetera, psalmus xxiiii. In epistola de xiio prime ad corinthios in principio dicitur: Diuisiones gratiarum sunt idem autem spiritus et cetera. Et quia de facili donum amittitur, quod a largitore non custoditur, dicitur in graduali: Custodi me domine et cetera, de psalmo xuio Exaudi domine iustitiam meam.

 

 

Euangelium de xixo luce circa finem: Cum appropinquasset iesus ierosolimam uidens ciuitatem et cetera. In cuius fine dicitur de eiectione uendentium in | templo, qui significant illos, qui uendunt dona spiritus sancti quasi attribuentes sibi et non deo.

 

 

fol. 150rb

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va